AB vno nil generatur tertium sine medio: neque est medi-
um aliud sine tertio: sicut sine alio termino puncto non flu-
it punctus in lineam: neque alium terminum punctum sine li-
nea attingit.
10. Angulus quadruplici significato currit. Primo pro ter-
mino puncto. Secundó pro minimo extrema connectente du-
arum linearum. Terrió pro minima inter duo illa puncta distan-
tia quae obtusi, recti, & acuti differentiis definitur. Quartó, pe-
culiari apud nos significatione, pro latere trianguli ex vna pri-
marum partium, basi diuise maiori parallelo, & triquetrum pro-
portionaliter secante, cuius vsus in minimi inuentione est sin-
gularis.
CAPVT II.
ISOCHELES.
Angulum & triangulum Isoch. facio.
ANglus conueniens triquetro statuetur Amoris,
Contiguum radio aequalis si incumbat in arcum,
Nempe vice á Baccho tendenti ad Apollinis ora
Haec est aequalis Charites qua attingit Apollo
In gyro fines qui amborum permeat, vt sunt
AEquales arcus suffulti in orbibus aequis
Numina nectentes terna haec, parilique reposta
Finibus á reliquis veniunt discrimine binis.
Quodque Berasteo & medio monstrabis Hericlis,
Et confirmabunt Pyladis, sensusque Periclis.
ET Euclidi triaugulus aequilaterus radiorum eiusdem circuli
aequalitate comprobatur luce primi nostri axiomatis adiecta.
CAPVT III.
ERECTOR.
Angulum rectum in quocumque daro
puncto constituo.