INdenota vt vires quaecumque & corpora cuncta
Sphaerae dant specimen, cycli sphaera, isteque centri.
Nam nihil est cyclus praeter spectabile centrum,
Etsine sine globus, nihil est nisi centrum vbique.
Quare hic simpliciter centrum est, minimumque per o-
mne,
Totum se fundens, verum, vnum, semper, in omni
Omneque compositum in minimum reuocabitur vt sit;
Quandoquidem minimum naturae, quanlibet ampli
Sensibilis claudit vires, atque explicat alte:
Nam minimum substans praecellit robore mire
Concursu molem quodcumque increuit in ampl.
Nimirum virtus subiectum corpus adaugens,
Confirmans, parteisque quod eius nectit in vnum.
Seque ipsum, & circum sese isthaec omnia seruat,
Est minimum, aut nulla consistens mole profectó.
Simpliciter tandem monadum, monas vna reperta est.
Quae multum, & magnum complectitur omneque in ista
Integrandameans. Dans entibus esse, Deusque est
Extans totum, infinitum, verum, omne, bonum, vnum.
Quaeque in composito, discreto, sensibilique,
Consistunt, & distractim dimensio conflat,
Sunt alid, atque aliud minimorum corpus adusque.
Quae numquam spacio se compatiuntur in vno,
Heic vbi materies expansis fluctuat alis;
In Vero, Vno, Ente, AEuiterno, Simplice, Eodem
Nonstatuunt numerum, Simplex, Ens, Vnum & Iden:
Hinc illi proprium faciunt contraria nomen
Principi, Finis, Medium, Extremum, Nihil, Omne.
Cui gradibus certis species rerum adsimilantur.
Vnde idenimmenso est longum, latum, atque profundum;