Dicant vt poterit tam multis terminus esse
Partibus & magni quam circumscriptio gyri,
Nam minimo totidem quadrant non attamen aeque,
Queis tamen attingi centrum credatur oportet
Omnibus, vt vacuum fugias. Tot partibus ergo
Et centrum extabit quibus attingatur ab illis,
Ni forte attactu sine certo terminus hic sit.
Ergo erit & quantum tot constans partibus ipsum
Quot quantum quodcumque datur, quod tenditur vltra
Partibus atque suis quantis consistat & ipsum
Quas nullum referas circum vndique centrum
tra
Namque aliter totidem hoc non tangent adsimilares.
Quaenam tam stupido haec pepererunt pectora sensu?
Ergo oculos aduerte, cupis quicunque videre
Naturam rerum & partes quo se ordine tangant
Democriti in campo vt primo vnum bis tria tangumt,
Proxima queis nequeunt plusquam bis sena notari.
Quocirca minimum mensori ad proxima tantum
Composta esse putes partem; quodcunque sit ipsum.
Ergo infinito minimum neque terminus esse,
Terrai poterit moles|, neque terminus vllus
Esse potest velut id conclusum est margine nulla.
Immo quod non sit pars haec neque terminus vllus
Non est quod tantum totum sine fine reposcas,
Quandoquidem & vulgus nouit velut altius astris
Sepositis moles terraï absumpta subadsit;
Et tantae moli minimum est pote maius haberi.
Ergo mensori minimum si apprendere quando
Acciderit punctum, ad quod mittit portio cycli
Quaelibet influxus: illud quoque mente tenebit