Illa sex partibus istam septem partium. Vna tandem pars is
isam aut nibilum comprehendens homogeneum, restat.
Diametri igitur primo rationem habere oportet eum qui totius
sphaerae vel circuli numerum vult colligere. Vnde manifestum
est, quemadmodum subiectis, non autem imaginanariis partibus
circulum diuidendo, non est possibile rationabiliter illi alias po-
sitione illa (quae demonstratiue velit & verius metiri) partes sibi
proponere, quam quae à senarii progressione oriuntur, Sex, du-
odecim, & vltra secundum eandem seriem.
CAPVT III.
Angulum etiam Euclidi plusquam in duas
partes non diuidi.
HEic egote Euclidem appello tua respice fata,
Respice quos habent autores principiorum
Qui docte vsque adeo canones sub multiplicarunt.
Scinditur in geminas tibi partes augulus olim
Vt magis atque minus procul aut vicina tomorum
Sunt duo quae coeunt, vt sunt cum cuspide iuncta,
Quae attingit centrum; finitusque angulus inde est
Concursus geminae rectae quarum altera ad vnam
Inclinata venit. Tunc illud considerasti
Vt minimum quo se attingunt non est pote deinde
Attingi á media producta pluribus vna;
Quamlibet est etenim spacio datus angulus amplo.
Non valet in plures geminis ipse vnus obire
Partes, namque super recta si concipis vnum
Signatum minimum, geminis stat partibus illud
Attiguum tantum. Puncto quapropter ab vno
Non plus quam duplex finita est recta vt horizon
In partes migrat ternas super axe supino.
Iam quid erit quando est puncti angustat a potestas,
Contractusque sinus geminae inclinamine rectce?