Satyrarum libriMachine readable text


Satyrarum libri
By Quintus Horatius Flaccus
Edited by: C. Smart

Philadelphia Joseph Whetham 1836



Perseus Documents Collection Table of Contents



   Ad Maecenatem: Omnibus, maxime vero avaris, sortem suam gravem esse.
   Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere.
   In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda.
   Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat.
   Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit.
   Ad Maecenatem: de vera nobilitate
   Rupilii et Persii rixam facete describit.
   Conqueritur Priapus Esquilinum montem veneficarum incantationibus infestari.
   Quantas ab importuni hominis loquacitate habuerit molestias.
   Suam de Lucilio iudicium tuetur, et egregia scribendarum satyrarum praecepta aspergit.
   Fingit se cum Trebatio deliberare utrum a scribendis satyris abstineat.
   De frugalitate
   Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire.
   Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret.
   Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit.
   Rusticani otii commoda cum urbanae vitae molestiis contendit.
   Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat.
   Avarum inepte prodigum salse describit.


Funded by The Annenberg CPB/Project

Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret.

 
sunt quorum ingenium nova tantum crustula promit.
nequaquam satis in re una consumere curam,
ut siquis solum hoc, mala ne sint vina, laboret,
[50] quali perfundat piscis securus olivo.
Massica si caelo suppones vina sereno,
nocturna siquid crassi est tenuabitur aura
et decedet odor nervis inimicus; at illa
integrum perdunt lino vitiata saporem.
[55] Surrentina vafer qui miscet faece Falerna
vina, columbino limum bene colligit ovo,
quatenus ima petit volvens aliena vitellus.
tostis marcentem squillis recreabis et Afra
potorem coclea; nam lactuca innatat acri
[60] post vinum stomacho; perna magis et magis hillis
flagitat inmorsus refici, quin omnia malit
quaecumque inmundis fervent allata popinis.
est operae pretium duplicis pernoscere iuris
naturam. simplex e dulci constat olivo,
[65] quod pingui miscere mero muriaque decebit
non alia quam qua Byzantia putuit orca.
hoc ubi confusum sectis inferbuit herbis
Corycioque croco sparsum stetit, insuper addes
pressa Venafranae quod baca remisit olivae.
[70] Picenis cedunt pomis Tiburtia suco:
nam facie praestant, Venucula convenit ollis;
rectius Albanam fumo duraveris uvam.
hanc ego cum malis, ego faecem primus et allec,
primus et invenior piper album cum sale nigro
[75] incretum puris circumposuisse catillis.
inmane est vitium dare milia terna macello
angustoque vagos piscis urgere catino.
magna movet stomacho fastidia, seu puer unctis
tractavit calicem manibus, dum furta ligurrit,
[80] sive gravis veteri creterrae limus adhaesit.
vilibus in scopis, in mappis, in scobe quantus
consistit sumptus? neglectis flagitium ingens.
ten' lapides varios lutulenta radere palma
et Tyrias dare circum inlota toralia vestis,
[85] oblitum, quanto curam sumptumque minorem
haec habeant, tanto reprehendi iustius illis,
quae nisi divitibus nequeunt contingere mensis?'
'docte Cati, per amicitiam Divosque rogatus
ducere me auditum, perges quocumque, memento.
[90] nam quamvis memori referas mihi pectore cuncta,
non tamen interpres tantundem iuveris. adde
voltum habitumque hominis, quem tu vidisse beatus
non magni pendis, quia contigit; at mihi cura
non mediocris inest, fontis ut adire remotos
[95] atque haurire queam vitae praecepta beatae.'