Satyrarum libri By Quintus Horatius Flaccus
Edited by:
C. Smart
Philadelphia Joseph Whetham 1836
Perseus Documents Collection Table of Contents
Ad Maecenatem: Omnibus, maxime vero avaris, sortem suam gravem esse. Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere. In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat. Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit. Ad Maecenatem: de vera nobilitate Rupilii et Persii rixam facete describit. Conqueritur Priapus Esquilinum montem veneficarum incantationibus infestari. Quantas ab importuni hominis loquacitate habuerit molestias. Suam de Lucilio iudicium tuetur, et egregia scribendarum satyrarum praecepta aspergit. Fingit se cum Trebatio deliberare utrum a scribendis satyris abstineat. De frugalitate Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret. Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit. Rusticani otii commoda cum urbanae vitae molestiis contendit. Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat. Avarum inepte prodigum salse describit.
Funded by The Annenberg CPB/Project |
|
Poem 6
Hoc erat in votis: modus agri non ita magnus,
hortus ubi et tecto vicinus iugis aquae fons
et paulum silvae super his foret. auctius atque
Di melius fecere. bene est. nil amplius oro,
[5] Maia nate, nisi ut propria haec mihi munera faxis.
si neque maiorem feci ratione mala rem
nec sum facturus vitio culpave minorem,
si veneror stultus nihil horum 'o si angulus ille
proximus accedat, qui nunc denormat agellum!'
[10] 'o si urnam argenti fors quae mihi monstret, ut illi,
thesauro invento qui mercennarius agrum
illum ipsum mercatus aravit, dives amico
Hercule!', si quod adest gratum iuvat, hac prece te oro:
pingue pecus domino facias et cetera praeter
[15] ingenium, utque soles, custos mihi maximus adsis.
ergo ubi me in montes et in arcem ex Urbe removi,
quid prius inlustrem Satyris Musaque pedestri?
nec mala me ambitio perdit nec plumbeus auster
Autumnusque gravis, Libitinae quaestus acerbae.
[20] matutine pater, seu Iane libentius audis,
unde homines operum primos vitaeque labores
instituunt sic Dis placitum , tu carminis esto
principium. Romae sponsorem me rapis: 'eia,
ne prior officio quisquam respondeat, urge.'
[25] sive aquilo radit terras seu bruma nivalem
interiore diem gyro trahit, ire necesse est.
postmodo quod mi obsit clare certumque locuto
luctandum in turba et facienda iniuria tardis.
'quid tibi vis, insane?' et 'quam rem agis?' inprobus urget
[30] iratis precibus, 'tu pulses omne quod obstat,
ad Maecenatem memori si mente recurras.'
hoc iuvat et melli est, non mentiar. at simul atras
ventum est Esquilias, aliena negotia centum
per caput et circa saliunt latus. 'ante secundam
[35] Roscius orabat sibi adesses ad Puteal cras.'
'de re communi scribae magna atque nova te
orabant hodie meminisses, Quinte, reverti.'
'inprimat his cura Maecenas signa tabellis.'
dixeris: 'experiar': 'si vis, potes,' addit et instat.
[40] septimus octavo propior iam fugerit annus,
ex quo Maecenas me coepit habere suorum
in numero, dumtaxat ad hoc, quem tollere raeda
vellet iter faciens et cui concredere nugas
hoc genus: 'hora quota est?' 'Thraex est Gallina Syro par?'
[45] 'matutina parum cautos iam frigora mordent',
et quae rimosa bene deponuntur in aure.
per totum hoc tempus subiectior in diem et horam
invidiae noster. ludos spectaverat, una
luserat in campo: 'Fortunae filius' omnes.
[50] frigidus a Rostris manat per compita rumor:
quicumque obvius est, me consulit: 'o bone nam te
scire, Deos quoniam propius contingis oportet ,
numquid de Dacis audisti?' 'nil equidem.' 'ut tu
semper eris derisor.' 'at omnes Di exagitent me,
[55] si quicquam.' 'quid? militibus promissa Triquetra
praedia Caesar an est Itala tellure daturus?'
iurantem me scire nihil mirantur ut unum
scilicet egregii mortalem altique silenti.
|
|