Satyrarum libriMachine readable text


Satyrarum libri
By Quintus Horatius Flaccus
Edited by: C. Smart

Philadelphia Joseph Whetham 1836



Perseus Documents Collection Table of Contents



   Ad Maecenatem: Omnibus, maxime vero avaris, sortem suam gravem esse.
   Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere.
   In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda.
   Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat.
   Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit.
   Ad Maecenatem: de vera nobilitate
   Rupilii et Persii rixam facete describit.
   Conqueritur Priapus Esquilinum montem veneficarum incantationibus infestari.
   Quantas ab importuni hominis loquacitate habuerit molestias.
   Suam de Lucilio iudicium tuetur, et egregia scribendarum satyrarum praecepta aspergit.
   Fingit se cum Trebatio deliberare utrum a scribendis satyris abstineat.
   De frugalitate
   Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire.
   Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret.
   Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit.
   Rusticani otii commoda cum urbanae vitae molestiis contendit.
   Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat.
   Avarum inepte prodigum salse describit.


Funded by The Annenberg CPB/Project

 

Poem 7

Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat.


'Iamdudum ausculto et cupiens tibi dicere servos
pauca reformido.' 'Davusne?' 'ita, Davus, amicum
mancipium domino et frugi quod sit satis, hoc est,
ut vitale putes.' 'age libertate Decembri,
[5] quando ita maiores voluerunt, utere: narra.'
'pars hominum vitiis gaudet constanter et urget
propositum; pars multa natat, modo recta capessens,
interdum pravis obnoxia. saepe notatus
cum tribus anellis, modo laeva Priscus inani
[10] vixit inaequalis, clavum ut mutaret in horas,
aedibus ex magnis subito se conderet unde
mundior exiret vix libertinus honeste;
iam moechus Romae, iam mallet doctus Athenis
vivere, Vertumnis quotquot sunt natus iniquis.
[15] scurra Volanerius, postquam illi iusta cheragra
contudit articulos, qui pro se tolleret atque
mitteret in phimum talos, mercede diurna
conductum pavit: quanto constantior isdem
in vitiis, tanto levius miser ac prior illo
[20] qui iam contento, iam laxo fune laborat.'
'non dices hodie, quorsum haec tam putida tendant,
furcifer?' 'ad te, inquam.' 'quo pacto, pessime?' 'laudas
fortunam et mores antiquae plebis, et idem,
siquis ad illa Deus subito te agat, usque recuses,
[25] aut quia non sentis, quod clamas, rectius esse,
aut quia non firmus rectum defendis et haeres
nequiquam caeno cupiens evellere plantam.
Romae rus optas; absentem rusticus Urbem
tollis ad astra levis. si nusquam es forte vocatus
[30] ad cenam, laudas securum holus ac, velut usquam
vinctus eas, ita te felicem dicis amasque,
quod nusquam tibi sit potandum. iusserit ad se
Maecenas serum sub lumina prima venire
convivam: "nemon' oleum fert ocius? ecquis
[35] audit?" cum magno blateras clamore fugisque.
Mulvius et scurrae, tibi non referenda precati,
discedunt. "etenim fateor me" dixerit ille
"duci ventre levem, nasum nidore supinor,
inbecillus, iners, siquid vis, adde, popino.
[40] tu cum sis quod ego et fortassis nequior, ultro
insectere velut melior verbisque decoris
obvolvas vitium?" quid, si me stultior ipso
quingentis empto drachmis deprenderis? aufer
me voltu terrere; manum stomachumque teneto,
[45] dum quae Crispini docuit me ianitor edo.