Satyrarum libriMachine readable text


Satyrarum libri
By Quintus Horatius Flaccus
Edited by: C. Smart

Philadelphia Joseph Whetham 1836



Perseus Documents Collection Table of Contents



   Ad Maecenatem: Omnibus, maxime vero avaris, sortem suam gravem esse.
   Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere.
   In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda.
   Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat.
   Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit.
   Ad Maecenatem: de vera nobilitate
   Rupilii et Persii rixam facete describit.
   Conqueritur Priapus Esquilinum montem veneficarum incantationibus infestari.
   Quantas ab importuni hominis loquacitate habuerit molestias.
   Suam de Lucilio iudicium tuetur, et egregia scribendarum satyrarum praecepta aspergit.
   Fingit se cum Trebatio deliberare utrum a scribendis satyris abstineat.
   De frugalitate
   Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire.
   Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret.
   Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit.
   Rusticani otii commoda cum urbanae vitae molestiis contendit.
   Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat.
   Avarum inepte prodigum salse describit.


Funded by The Annenberg CPB/Project

 

Book 2

Poem 1

Fingit se cum Trebatio deliberare utrum a scribendis satyris abstineat.


'Sunt quibus in satura videar nimis acer et ultra
legem tendere opus; sine nervis altera quidquid
conposui pars esse putat similisque meorum
mille die versus deduci posse. Trebati,
[5] quid faciam? praescribe.' 'quiescas.' 'ne faciam, inquis,
omnino versus?' 'aio.' 'peream male, si non
optimum erat; verum nequeo dormire.' 'ter uncti
transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto,
inriguumque mero sub noctem corpus habento.
[10] aut si tantus amor scribendi te rapit, aude
Caesaris invicti res dicere, multa laborum
praemia laturus.' 'cupidum, pater optime, vires
deficiunt; neque enim quivis horrentia pilis
agmina nec fracta pereuntis cuspide Gallos
[15] aut labentis equo describit volnera Parthi.'
'attamen et iustum poteras et scribere fortem,
Scipiadam ut sapiens Lucilius.' 'haud mihi dero,
cum res ipsa feret: nisi dextro tempore, Flacci,
verba per attentam non ibunt Caesaris aurem:
[20] cui male si palpere, recalcitrat undique tutus.'
'quanto rectius hoc quam tristi laedere versu
Pantolabum scurram Nomentanumque nepotem,
cum sibi quisque timet, quamquam est intactus, et odit.'
'quid faciam? saltat Milonius, ut semel icto
[25] accessit fervor capiti numerusque lucernis;
Castor gaudet equis, ovo prognatus eodem
pugnis; quot capitum vivunt, totidem studiorum
milia: me pedibus delectat claudere verba
Lucili ritu, nostrum melioris utroque.
[30] ille velut fidis arcana sodalibus olim
credebat libris neque, si male cesserat, usquam
decurrens alio neque, si bene; quo fit ut omnis
votiva pateat veluti descripta tabella
vita senis. sequor hunc, Lucanus an Appulus anceps;
[35] nam Venusinus arat finem sub utrumque colonus,
missus ad hoc pulsis, vetus est ut fama, Sabellis,
quo ne per vacuum Romano incurreret hostis,
sive quod Appula gens seu quod Lucania bellum
incuteret violenta. sed hic stilus haud petet ultro
[40] quemquam animantem et me veluti custodiet ensis
vagina tectus: quem cur destringere coner
tutus ab infestis latronibus? o pater et rex
Iuppiter, ut pereat positum robigine telum
nec quisquam noceat cupido mihi pacis! at ille,
[45] qui me conmorit melius non tangere, clamo ,
flebit et insignis tota cantabitur Urbe.