Satyrarum libriMachine readable text


Satyrarum libri
By Quintus Horatius Flaccus
Edited by: C. Smart

Philadelphia Joseph Whetham 1836



Perseus Documents Collection Table of Contents



   Ad Maecenatem: Omnibus, maxime vero avaris, sortem suam gravem esse.
   Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere.
   In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda.
   Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat.
   Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit.
   Ad Maecenatem: de vera nobilitate
   Rupilii et Persii rixam facete describit.
   Conqueritur Priapus Esquilinum montem veneficarum incantationibus infestari.
   Quantas ab importuni hominis loquacitate habuerit molestias.
   Suam de Lucilio iudicium tuetur, et egregia scribendarum satyrarum praecepta aspergit.
   Fingit se cum Trebatio deliberare utrum a scribendis satyris abstineat.
   De frugalitate
   Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire.
   Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret.
   Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit.
   Rusticani otii commoda cum urbanae vitae molestiis contendit.
   Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat.
   Avarum inepte prodigum salse describit.


Funded by The Annenberg CPB/Project

 

Poem 5

Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit.


Egressum magna me accepit Aricia Roma
hospitio modico; rhetor comes Heliodorus,
graecorum longe doctissimus; inde forum Appi
differtum nautis cauponibus atque malignis.
[5] hoc iter ignavi divisimus, altius ac nos
praecinctis unum: minus est gravis Appia tardis.
hic ego propter aquam, quod erat deterrima, ventri
indico bellum, cenantis haud animo aequo
exspectans comites. iam nox inducere terris
[10] umbras et caelo diffundere signa parabat:
tum pueri nautis, pueris convicia nautae
ingerere: 'huc adpelle'; 'trecentos inseris'; 'ohe,
iam satis est.' dum aes exigitur, dum mula ligatur,
tota abit hora. mali culices ranaeque palustres
[15] avertunt somnos; absentem cantat amicam
multa prolutus vappa nauta atque viator
certatim; tandem fessus dormire viator
incipit ac missae pastum retinacula mulae
nauta piger saxo religat stertitque supinus.
[20] iamque dies aderat, nil cum procedere lintrem
sentimus, donec cerebrosus prosilit unus
ac mulae nautaeque caput lumbosque saligno
fuste dolat: quarta vix demum exponimur hora.
ora manusque tua lavimus, Feronia, lympha.
[25] milia tum pransi tria repimus atque subimus
inpositum saxis late candentibus Anxur.
huc venturus erat Maecenas optimus atque
Cocceius, missi magnis de rebus uterque
legati, aversos soliti conponere amicos.
[30] hic oculis ego nigra meis collyria lippus
inlinere. interea Maecenas advenit atque
Cocceius Capitoque simul Fonteius, ad unguem
factus homo, Antoni, non ut magis alter, amicus.
Fundos Aufidio Lusco praetore libenter
[35] linquimus, insani ridentes praemia scribae,
praetextam et latum clavum prunaeque vatillum.
in Mamurrarum lassi deinde urbe manemus,
Murena praebente domum, Capitone culinam.