Satyrarum libri By Quintus Horatius Flaccus
Edited by:
C. Smart
Philadelphia Joseph Whetham 1836
Perseus Documents Collection Table of Contents
Ad Maecenatem: Omnibus, maxime vero avaris, sortem suam gravem esse. Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere. In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat. Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit. Ad Maecenatem: de vera nobilitate Rupilii et Persii rixam facete describit. Conqueritur Priapus Esquilinum montem veneficarum incantationibus infestari. Quantas ab importuni hominis loquacitate habuerit molestias. Suam de Lucilio iudicium tuetur, et egregia scribendarum satyrarum praecepta aspergit. Fingit se cum Trebatio deliberare utrum a scribendis satyris abstineat. De frugalitate Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret. Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit. Rusticani otii commoda cum urbanae vitae molestiis contendit. Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat. Avarum inepte prodigum salse describit.
Funded by The Annenberg CPB/Project |
|
Poem 3
Omnibus hoc vitium est cantoribus, inter amicos
ut numquam inducant animum cantare rogati,
iniussi numquam desistant. sardus habebat
ille Tigellius hoc. Caesar, qui cogere posset,
[5] si peteret per amicitiam patris atque suam, non
quicquam proficeret; si conlibuisset, ab ovo
usque ad mala citaret 'Io Bacchae' modo summa
voce, modo hac, resonat quae chordis quattuor ima.
nil aequale homini fuit illi: saepe velut qui
[10] currebat fugiens hostem, persaepe velut qui
Iunonis sacra ferret; habebat saepe ducentos,
saepe decem servos; modo reges atque tetrarchas,
omnia magna loquens, modo 'sit mihi mensa tripes et
concha salis puri et toga, quae defendere frigus
[15] quamvis crassa queat.' deciens centena dedisses
huic parco, paucis contento, quinque diebus
nil erat in loculis; noctes vigilabat ad ipsum
mane, diem totum stertebat; nil fuit unquam
sic inpar sibi. nunc aliquis dicat mihi 'quid tu?
[20] nullane habes vitia?' immo alia et fortasse minora.
Maenius absentem Novium cum carperet, 'heus tu'
quidam ait 'ignoras te an ut ignotum dare nobis
verba putas?' 'egomet mi ignosco' Maenius inquit.
stultus et inprobus hic amor est dignusque notari.
[25] cum tua pervideas oculis mala lippus inunctis,
cur in amicorum vitiis tam cernis acutum
quam aut aquila aut serpens Epidaurius? at tibi contra
evenit, inquirant vitia ut tua rursus et illi.
iracundior est paulo, minus aptus acutis
[30] naribus horum hominum; rideri possit eo quod
rusticius tonso toga defluit et male laxus
in pede calceus haeret: at est bonus, ut melior vir
non alius quisquam, at tibi amicus, at ingenium ingens
inculto latet hoc sub corpore. denique te ipsum
[35] concute, numqua tibi vitiorum inseverit olim
natura aut etiam consuetudo mala; namque
neglectis urenda filix innascitur agris.
|
|