Satyrarum libri By Quintus Horatius Flaccus
Edited by:
C. Smart
Philadelphia Joseph Whetham 1836
Perseus Documents Collection Table of Contents
Ad Maecenatem: Omnibus, maxime vero avaris, sortem suam gravem esse. Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere. In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat. Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit. Ad Maecenatem: de vera nobilitate Rupilii et Persii rixam facete describit. Conqueritur Priapus Esquilinum montem veneficarum incantationibus infestari. Quantas ab importuni hominis loquacitate habuerit molestias. Suam de Lucilio iudicium tuetur, et egregia scribendarum satyrarum praecepta aspergit. Fingit se cum Trebatio deliberare utrum a scribendis satyris abstineat. De frugalitate Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret. Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit. Rusticani otii commoda cum urbanae vitae molestiis contendit. Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat. Avarum inepte prodigum salse describit.
Funded by The Annenberg CPB/Project |
|
Poem 3
'Sic raro scribis, ut toto non quater anno
membranam poscas, scriptorum quaeque retexens,
iratus tibi, quod vini somnique benignus
nil dignum sermone canas. quid fiet? at ipsis
[5] saturnalibus huc fugisti sobrius. ergo
dic aliquid dignum promissis. incipe. nil est.
culpantur frustra calami inmeritusque laborat
iratis natus paries Diis atque Poetis.
atqui voltus erat multa et praeclara minantis,
[10] si vacuum tepido cepisset villula tecto.
quorsum pertinuit stipare Platona Menandro?
Eupolin, Archilochum, comites educere tantos?
invidiam placare paras virtute relicta?
contemnere miser. vitanda est inproba Siren
[15] desidia, aut quidquid vita meliore parasti
ponendum aequo animo.' 'Di te, Damasippe, Deaeque
verum ob consilium donent tonsore. sed unde
tam bene me nosti?' 'postquam omnis res mea Ianum
ad medium fracta est, aliena negotia curo
[20] excussus propriis. olim nam quaerere amabam,
quo vafer ille pedes lavisset Sisyphus aere,
quid scalptum infabre, quid fusum durius esset.
callidus huic signo ponebam milia centum;
hortos egregiasque domos mercarier unus
[25] cum lucro noram; unde frequentia Mercuriale
inposuere mihi cognomen compita.' 'novi
et miror morbi purgatum te illius. atqui
emovit veterem mire novus, ut solet, in cor
traiecto lateris miseri capitisve dolore,
[30] ut lethargicus hic cum fit pugil et medicum urget.
dum nequid simile huic, esto ut libet.' 'o bone, ne te
frustrere: insanis et tu stultique prope omnes,
siquid Stertinius veri crepat, unde ego mira
descripsi docilis praecepta haec, tempore quo me
[35] solatus iussit sapientem pascere barbam
atque a Fabricio non tristem ponte reverti.
nam male re gesta cum vellem mittere operto
me capite in flumen, dexter stetit et "cave faxis
te quicquam indignum. pudor" inquit "te malus angit,
[40] insanos qui inter vereare insanus haberi.
primum nam inquiram, quid sit furere: hoc si erit in te
solo, nil verbi, pereas quin fortiter, addam.
|
|