Sic gradus in punctis, ordo, atque proportio certa est,
Et pars ad partem centrum ad centrumque refertur,
Vt quoque diuersi est oblata proportio cycli:
Totaque nam Tellus minimum vix dicitur vlli
Dimensum ad caelum, cui dimetrus esse duarum
Corpore stellarum finita vtrinque putatur,
Quae procul exiguo scintillant lumine nobis.
Propterea Tellus tam vasti corporis vlla
Credita pars non est, & quanto fine potesset.
Comparili corpus contingere mole globumque
Ergo quo globus in puncto planumque globumque.
Contingat, ne fors confuso Marte capessas
In mentem reuocato prius quae diximus, vt sit
Amplior in recti speciem mage circulus actus;
Atque ideo punctus contactus debitus illi est
Amplior: vt minimi ratio non permanet vna
In cunctis vbi sit perspecta per intima rei.
ESt ordo quo centrum magnitudine circuli sphaeraeque absu-
matur. Quoniam (vt in area Democriti est) manifestum vnum
minimum, vel magnum, vel quantumcunque globosum non plus
quam sex a iis aequalibus punctis attingitur, inter quorum coe-
untium angulos sex alii immediate secundó intercedant, & idem
centrum agnoscentes circumponantur Hinc est quod solertissi-
ma antiquitas omnem influxus virtutem ad duo decim tantum-
modo spacia retulit, quorum si exactior distributio posser inue-
niri longe plenius ad prognosticandum iudicium sortiremur.
Inde pater aequalia sex tantum spacia sex definita lineis purum
versus centrum influxum, sexque alia magis remissum, atque vti
compositum immittere. Sic pater vt tum physice tum Geome-
trice centrum regulariter absumatur: postquam enim vni circum-
posita sunt sex, & illis sex duodecim aequalia, hoc totum comple-
xum ex decem & nouem partibus cum suis octodecim spaciis, vti
centrum cui eodem ordine sex aequalia circumponuntur accipi-
atur: itaque in infinitum seu indefinitum (si placeat) ratio cinando,
sed non virtutem expectando influxus, procedatur Vbi licet con-
tinuum sit infinitum, actio non poterit esse infinita nisi vt aliás