Istius atque eius finem concurrere in vnum,
Qui neque pars huius faciei est, nec faciei
Illius, atqui interiecti duntaxat inanis
Sic atoma, vt atomus stat terminus huius & eius.
ATomum ab atomo, corpusque omne à corpore non toto aut
parte, sed aut totius aut partis termino contingitur seu extre-
ruo. Non ipsa inquam attinguntur, sed ipsorum aliquid attin-
gitur: Habet veró & extremum suas sicut & corpus ipsum; par-
tes: & minimum corpus habet minimum termini partem qua
minimum alterum attingat. Neque maiore neque potest mino-
re attingi: quia terminis quibus fit contactus rangibile atque
tangens exaequantur: & quoniam minore attingente continges
maius ratione altem diuisibile penetrabileve est. Inalterabi-
libus ergo, impenetrabilibus que existentibus atomis, non est
quod vere propriequeue miscibile possimus intelligere, ast cor-
porum quaedam dum secundum subtiliores partes coaceruan-
tur, in tertiam videntur quandam speciem transire. Sed veritas
ista extra sensum non excurrit.
CAPVT X.
Tactum esse in minimo, & differentiam es-
sei nter quod & quo tangit.
IN minimo tactus non vna sorte probatur
Ad tento, seu sit plani seu sit solidi pars;
Nam punctus punctum attingens, atomusque atomum
fit
Cum duo se attingunt per se. Sed linea puncto
Non vnquam per se attingit, si quando per ipsum
ua
Extremum tangit, cum toti congeneae haeret.
Atque ita non potis est rectam vnquam attingere curua
Illius at quiddam & quiddam istius: inde nec ipse
Terminus est tangens istam simul vnus & illam,
At veró est in quo se attingunt ista vicissim.
Quandoquidem extremo res rem contingere dicta est: