eius materiae quae in idem genus cum tribus praedictis non con-
ueniat: Hanc naturam Zoroaster appellauit Lucem, & Demo-
critus, atque Empedocles ignem. Iam| sequitur iudicium in per-
spectiuos. & physicos qui sine discrimine eorundem vsurpant
propositiones. Si lux (aiunt) esset punctalis, videretur, vel esset vi-
sibilis, cuius ratione adducunt quia lucis est se sphaerice diffunde-
re, itaque sphaerice videretur. At qui hoc est dicere punctalen lucem
videri mediate, & peraccides, nempe per aliud, sicut videmus per
sua accidentia hominem & plantam. & per sphaeram centrum, &
per actus vitae, animatum. Formalius ergo quam vulgus & rhetores
loquentes, Dicimus non punctalem lucem videri (quam neque
sensu neque ratione á sensu desumpta possumus pro punctali
definire) sed lucis diffusionem. Est enim nobis primó essentia
quaedam lux qua huiusmodi actu compositum vel simplex ali-
quod est formatum: Secundó, esse quod in ipsa compositione,
vel simplici indiuiduali substantia reperitur. Tertió, radius vel
fulgor quo ille effluxus & propagatio cernitur, & est vt radius
& fulgur solis lux alia est ab ea quae manet in sole incommuni-
cabiliter, & ea quae est formatrix solis indiuidui huius & illius,
alia item ab ea quae absoluta est, per se substantia quaedam, qualem
primogenitam in sua Genesi appellauere Moses, Trimegistus &
alii Chaldaei & AEgyptii. Quartó, est lux per gradualem partici-
pationem vt aër, Luna, Tellus, speculum & reliqua quae lucis
nomen improprius vsurpant. Hisce ita se habentibus, dicimus
lucem punctalem (licet sit possibilis) nullo pacto videri, non in-
quam immediate & per se, quia (vt perspectiuorum ipsorum ta-
tione vtar) non facit pyramidem. Quicquid autem videtur sub
pyramide, cuius basis est in re visa, conus vero in oculo: atqui
à puncto ad punctum non est pyramis, sed simplicissima linea.
Non etiam mediate, quia ex diffusione illa sphaerice facta quae
facit lucem visibilem, non colligimus sensu neque ratione lu-
cem punctalem esse: Sicut & triangulus aequilaterus (& si vere
sit aequilatertus, ad punctalem vsque aequalitatem laterum) sen-
su non potest iudicari: stat enim quod videatur, non autem
quod sub ratione aequalitatis videatur. Ita stat ergo lucem pun-
ctalem esse visibilem: sed non sub punctalitatis ratione, vel na-
tura, sed sub diffusione.
CAPVT X.
Distinguitur minimum in genere à
minimo absolute.
PRaeter subiectum minimum, quod ab arte subinde
Solertim varia capiatur positione,
Adcertumque genus, speciem, numerumque, relatum est
| | Image Size: 240x320 480x640 960x1280 1440x1920 1920x2560
|