IORDANI BRV-
NI NOLANI, DE IN-
VENTIONE MINIMI
LIBER.
CAPVT I.
Doctrinam veram ex paucis & clarissimis
omnia concludere.
SOl qui fulgenti circum vndique syndone
mundos
Contegis affines, vitae fundisque elementa,
Et vicibus patiendo suis regnare tenebras,
Constituis varios repetitis cursibus annos,
Vt cuncta augustus fulgor, seque explicat ipsum
Iste tuus, veluti subigis spectabile totum
Appingens minimo tam grandia multa specillo;
Sic quoque da minimum per maxima posse videri:
Nam prae se speciem soboles fert progenitoris.
Mensurae inspirato mihi vera inde elementa,
Vtsophice species longum suppressa per aeuum
Emicet, atque aegras vultu reuocata sereno
Soletur mentes, errorumque excruciantes