IORDANI BRV-
NI NOLANI, CONTEM-
PLATIONVM EX MI-
NIMO LIBER.
CAPVT I.
Ex luce vnius veritatis multiplicis veritatis
lumen exsurgit, sicut vno ab absur-
do plurima consequuntur.
EFfluus vt semel accensus micat ignis ab
vno
Corpore; mox volucres flammas permille
propagat
Semina per facile, & tenebras populator inerteis
Excutit: haud aliter puncto si fulserit vno
Sobria mens, raptim toto rationis horizon
Concipit e gremio radiantia lumina. Quare
Principio minimi, quando est clarata potestas
Atque ordo quo se adnectit, conflator eorum
Quae largo natura facit cultu, arsque repingit:
Millia succurrunt mox concipienda sagaci
Ingenio. Obiectu velut vno exposta: priusque
Stellarum innumeras ctitat Hesperus acta cohortes.