Extremi veró extremum si dicere adorsus
Mi fueris; nunquam infinitum sistere cursum
Addisces; quia sunt extremi extrema subinde,
Quae extremo tangant quod rursum tangat idemque.
PRoprie loquendo lineam tangere punctum non dicemus.
Quoties enim extremum lineae vnius alterius lineae extremú
tangere dicitur aut planum, linea extemo alteram lineam attin-
gere securius dixetis, vbi neque atomus tangit atomum per se,
sed (vt in superioribus est dictum) termino inter punctum vnius
& alterius mediante, hoc est per accidens seu per aliud quiddam;
neque finis finem, terminus terminum tangit, si de natura termi-
ni non est esse quod, sed quo fiat attactio. Sic linea (quae minima
pars latitudinis est) suo termino, termino alterius lineae applica-
tur, cum inter alterum & alteram nulla latitudinis pars mediare
concipitur. Est igitur tactus puncti cum puncto, minime autem
termini, sed termino, eoque. duplici, & hoc videlicet quo vtrumque
conterminabile finitur, & hoc in quo terminorum efficitur con-
cursus. Cum quippe duorum se contingentium termini non
sint vnum continuum: consequens est inter vtramque superfi-
ciem indiuiduum mediare spacium quod inane corporibus in-
teriectum Democritus appellauit: quod plane inter quascunque
(quantumcunque arcte concurrant) atomos oportet mediare, sicut
extremum vnius ab extremo alterius est distinctum: & praeter
ipsum insectile cuius non vlla est pars, nihil vere comtinuum pos-
sis intelligere.
12. Ea veró quibus aliqua se attingunt, si quis adhuc velit
dicere quae se tangant, quaerenti quibus vel quonam tangantur,
non facile vna vel altera satis responsione faciet. Si quippe volet
ea se tangere alio quod rursum tangat, in eorum quae tangunt, &
quibus se tangibilia attingunt numero, non erit adire finem.
CAPVT XI.
Quomodo globus globum, & planum tangat
in puncto non intelligit vulgus.
IN discreta sonat vox vulgi ex ore profusa,
Vt verum falso consueuit promere sensu:
Sed tune dicto caecus fallâre sub isto,
Scito vt contactus varietur norma globorum.
In plano haerentum veluti mensura nec vna est