CAPVT V.
SCHISMA. LIBRATIO. Longum biseco,
& medium in eo punctum inuenio.
ET rectam geminas in parteis diuidis vnam,
Quando loco radii veniet substrata manentis
Extremumque eius punctum circumfluat vnum,
Quanto longedo radii comprenditur arcu
Illinc atque istinc; vt tandem terminus alter
Defiuat in reliquum: veluti via quae altus Apollo
Tendit in Oceanum Telluris scissa refluxu est
In puncto; quando Erigonis punctum ad Ganymeden
Rectum agitans cursum defluxerit, vt pote ab ipso
Oceano Erigones, Ganymedes, altus Apollo
AEquali distant radio: causamque peristam
Cuspidem in oppositam si defluat altera vtrinque,
Filaque per medium venient discissa vicissim,
Ista Pericleo capite astruit Horus, Iason.
Nonne & consimili sapienter schismata sorte
Alma parens rebus tribuit, quae partibus aequis
Cuncta ita disiunxit contraria composuitque
Iis numeris, totum vt redeat quodcumque recessit?
Circulus est quorum certissima norma reperta,
Tempora qui vicibus potis est dispescere certis.
Sic vbi stat medium fixum, ratio, atque potestas
Veri; ad diuersos fines contraria, surgunt
Dogmata, quae monadem in numerum occurrentiae
soluunt.
Proinde bisecta tibi veniat quam circinus vllus
Non semel apprendit, paribus si hinc indeque sumptis
Partibus, in medio spacium comprensile linquas.