dratum faciant: & nos in libro De principiis mensurae & figu-
rae conformiter notauimus, vt omnem figuram in triangulum
resoluas; vt multi trianguli, circuli, & quae cumque aliae figurae.
in vnum circulum triangulum, & quamcumque aliam figuram
coalescant; pleraque item alia cum vulgi via atque consuetudi-
ne ponimus, quae positionibus istis obsistere videntur. Sed ea
omnia mathematice atque per commode ad sensum fieri conce-
dimus, ad ratione veró naturae minime vmquam. Quod quippe
passibus multis transmutationes illae atque reductiones absi-
stant, ex iis quae centies adduximus, millies poterit esse manife-
stum. Quod veró fit commode ad sensum causa est, quia figu-
ras ipsas resoluendo, atque transmutando, ad insensibiles eas
differentias accedimus, quas non visu sed ratione vel analogia
quadam apprime valeas (vt ostendimus) accipere. In partium
quippe illarum quae propius ad minimas accedunt indistinctio-
ne, magnitudinum latet illatum differentia. Porro illas per par-
tes minimis proportionales in via nostra non est difficile ex
primis atque indemonstrabilibus, & propriissimis ratioci-
nati.
89. Ineptissime diuisione continui in infinitum quibus
quantis que cum que confictis partibus se ab omnibus angustiis
extricari posse existimant: quando vnius cum altero aequalita-
tem ostendere volenti, necessum est à definito quodam mini-
mo, quod in genere vel subiecto illo fit mensura, fundamenta-
lem desumere rationem, quidquid de possibili vel impossibili
in infinitum subiecte materiae diuisione fit existimandum, quam
nulla ratio neque actio nostra vel naturae persequitur. Stant
ergo sed nusquam ex probatis euidentibusque principiis illae
transmutationes, quarum assertio à nobis etiam pro vulgari
practicoque sensu, cum inter theoremata collocatur, tum per
maximarum confirmatur inductionem: alioqui enim melio-
rem aliam praxim, atque rationem ad eam commodius ordina-
tam non licuit adipisci. Stat ergo, quod in ea principiorum or-
dinatione & applicatione talia tum operando tum ex sensibili-
bus demonstrando praestentur, qualibus quidem minus eam-
que est ex parte ad oculum insultantis incusantisque materiae
deceptionem incurramus: minime veró vt absolutam propriis
veritate numeris (sicut in hisce speculationibus) attingamus. Alia
quippe omnino sunt praxis, alia contemplationis; & haec alia
secundum naturae, alia secundum nostrae mentis conditionem
principia.
| | Image Size: 240x320 480x640 960x1280 1440x1920 1920x2560
|