su & imaginatione, quodlibet enim sensibile & imaginabile an-
gulare cornibus exemptis, potest sentiti minus. Secundó, ipsa
extenuante natura, lapides enim & durissima quaeque primo cor-
nibus atteruntur. Tertió, distantia diametrum ipsum attenu-
ante. Appropinquantia enim magis, atque magis adsumunt
propriae figurae atque molis angulos, quos recedentia obtun-
dunt.
31. In plano ergo sunt duae primae, minimae, & maximae fi-
gurae, triangulus videlicet & circulus: in solido totidem istis
respondentes pyramis & sphaeta. Inter coeuntes circulos sunt
trianguli recurui, inter coeuntes sphaeras pyramidalia spacia re-
curuarum similiter hedrarum. Si rectilineam figuram in cy-
clum & angulos diuidere cupias, succedent tibi ex curuis & re-
ctis lineis compositi trianguli vnde comprehendi licet simpliciter
minima esse circulum & sphaeram cum triangulo curui lineo, at
recauarum superficierum pyramidem.
42. Porro non est quod vsque adeo resoluat praxis geome-
trica haec, quippe in resolutione rectilinearum figuratum, seu pla-
nae illae sint seu solidae, perperam vacuitates intelligeret inter-
mixtas, sed expedit vt perpetuó minimum eiusdem intelligat
esse figurae atque totum: quod in circulo atque sphaera non est
possibile siquidem vt explicabitur paulo etiam post, in horum
resolutione duplicis speciei minimum oporter connumerari.
Nunc eius quod dicitur de planis atque rectilineis archetypum
adiecimus.
CAMPVS LEVCIPPI.
| | Image Size: 240x320 480x640 960x1280 1440x1920 1920x2560
|