neris magnum continet; sicut minimum in corpore, quod est
Tellus ad spacium, quod est in maxima circumferentia millies
diametri terrae dimensionem absumpsisse potest. Vnde & tam
ingens terrae globus, ad peripheriam in fixis astris imaginabi-
lem, punctus est. Et hîc tamen genus idem mensurabilis non e-
gredimur. Iam quid putandum de analogia temporis seu du-
rationis ad motum? Virtutis impulsiuae ad impulsum & impul-
sionem? An vis tempus non esse extra motum, vt tot tandem co-
actus mihi temporis species adducas, quot & motus? Tempus
namque vnum omnium, quod subiectiue sit in primo caelo, diu per-
iit, vt ex aliis indicauimus, & indicabimus aperte. His ita se
habentibus, non per puncta subiecti, de punctis temporis & mo-
tus iudicabis; quia res vnius generis, non est definiens rem ge-
neris alterius; & ad durationem vnius sine vniuoca ratione se
habet, alterius duratio. Sicut partes vnius & alterius sunt aequi-
uoce partes, & minima diuersarum definitionum propriarum
conditione minima: iccirco vnum non mensuratur per alterum
hoc pacto, nisi veluti per praxim mechanice; Artificiosa enim.
demonstratio est per homogenea, sicut mensura non est alius
generis à mensurando.
84. Propter indefinitionem, & inattingibilitatem minimi
accidit, vt quantum diuidamus, non modo secundum diuersas. sed et-
iam contrarias numerorum differentias, vtpote quae à pati &
impati proficiscuntur. Quae sane diuersitas & oppositio, si accederet non tantum ex nostra positione, sed etiam ex parte rei sub-
iectae, bene opinarentur aliqui continuum esse sua natura
simplex.
CAPVT IX.
Discrimen minimi ad sensum à minimo
simpliciterseu naturae.
SVbsistens minimum ex quo sunt composta, quod vnum
In fine attingunt quanta haec quaecumque creantur,
Ne credas modico seiungier interuallo
Aminimo nostris obiecto sensibus, altam
Accipito docti rationem mente Lucreti,
Indicat vt tenui natura constet imago.
Inquit enim rerum primordia corpora prima