Mobile continuum, motumque, locumque subesse
Vni iudicio: porro plures rationes
Continui, & species diuersas esse memento.
ESt dubium firmis ad oculos Peripateticae scholae consistent
basibus, ac dissimulatione quadam pro principis reuerentia
sepultum, quod resuscitatum esse cupimus, De pertica, cuius lon-
gitudo in infiuitas diuisibilis est partes, & circa quam spitalis in-
uersa intelligatur linea, quae de puncto C in punctum immedia-
te sequentem D. & de D in E, ita semper procedendo, vlterius
proceritatis magnitudine, & circulorum multitudine concre-
scat: An non inter definitos terminos A & B, erit comprehen-
dere lineam infinitam? Sunt deinde duo quae referunt totum
momentum & omnes neruos quibus innituntur.
19. Alterum à duobus aequali tempore motis quae & aequali
constent magnitudine per aequale spacium, altero duplo veloci-
ori quam reliquum, quia cotinue moto hoc & illo ad praetere-
undum punctum, quod est indiuiduum (sicut pet partes diuisi-
bilitatis, ita & per tempora praeteribilitatis) ne duplo velocius
ipsum transierit totum, alio tardiore ad eius medietatem retar-
dante: itaque sicut in vno puncto, ita in omnibus non contin-
gat differentia qua cirius duplo velocius veniat in finem.
32. Quasi solum ex parte medii, per quod vel supra quo fit
motus, sumatur ratio tardi & velocis, non etiam ex virtute im-
petus, quo mobile de termino fertur in terminum. Quasi etiam
in continuatione motus non sint certi gradus & differentiae,
quibus vel ocius aliquid dicitur & tardius: & non inde capiat ut
ratio, qua istud duplo celerius deferatur, & ideo stante puncto-
rum praeter eundorum ratione, si hoc processit vno, alterum duo-
bus punctis processerit oportet.
Sed hîc additur, quod secundo loco argumentantur. Quia si
puncta essent imparia, cum duplo velocius transiuit puncta se-
ptem, eodem tempore tardius oportet transisse, vel tria tantúm,
vel quatuor; & tunc alterum esset plus vel minus, quam duplo
velocius, quod non supponebatur: vel tria cum dimidio, & tumc
punctum esset diuiduum, cuius contrarium ponitur ab vtraque
opinantium parte.
40. Sed pro hac difficultate (vnde tota ignorantiae machina
exoritur) tollenda, respiciendum est primó ad distinctionem
inter minimum, & terminum. Secundó, ad vatias rationes at-
que rationum gradus, quibus minimum, habet tempus, spacium
seu locus, & corpus, & motus. Quando quidem minimum vni-
us generis, à maguo alterius generis continetur, & alterius ge-