ante hoc, & post hoc, & quodlibet temporis (quod accipias) in-
stans: ad quam sane omni proculdubio hoc in stans, vel tempus
quo scribo est finis. Itaque me scripturum hodie, ab hoc in-
ftanti ad immensam praeteritam durationem fuit verum, & me
scripsiste falsum: me vero scripsiste ab hoc tempore ad immen-
sam nihilominus durationem erit verum, & vt olim scriptu-
rum, falsum erit. Ergo in omni puncto durationis, atque o-
mnis durationis punctus est principium sine fine, & finis sine
principio, Tota ergo duratio est infinitum instans idem princi-
pium & finis.
38. Simile suo modo iudicium est de omni puncto spacii &
magnitudinis in mole vniuersi, si (vt probatum est in libro de
infinito) est immensum: vbi Tellus non magis est in medio
quam luna, sol, polus & omnia. In quam contemplationem de-
uenire non potuerunt, quibus eius motum circa proprium
centrum non percepiste licuit.
Principium & fundamentum errorum omnium tum in phy-
sica, tum in mathesi, est resolutio continui in infinitum. Nobis
veró probatur tum naturae tum artis verae resolutionem quae
extra naturam non incedit à magnitudine finita & numero de-
scendere in atomum, túm veró naturae, túm conceptui adiici-
endo, modum vllum à rebus non esse constitutum, nisi ad cer-
tarum specierum particularium naturam respicienti. Mini-
mum ergo vbique est praesens, atque semper, maximum veró
nusquam atque nunquam. Maximum tamen atque minimum,
ita in vnam possunt coire rationem vt inde etiam maximum
vbique esse cognoscamus, quamdoquidem per ea quae dicta sunt, ma-
ximum in minimo, & minimum in maximo consistere constat, quem-
admodum in multitudine monas, in monade multitudo Quam-
uis potius ratio & natura possit absoluere minimum à maximo,
quam maximum à minimo. Quare immensum nihil est, nisi
centrum vbique. AEternitas nihil est, nisi semper instans. Quod
est vnum atque manens rei aeternae, aliud atque aliud in succes-
sione quadam vicissitudineque constantium. Immensum cor-
pus atomus. Immensum planum punctus. Immensum spa-
cium puncti vel atomi receptaculum; alia.n. capiuntur, vbi ato-
mus capitur, & non atomus, vbi alia: ideó proprie indiuiduum
dicitur esse vbique, & quia spacium est infinitum, centrum dici-
tur esse vbique, atomum dicitur esse omnia. Atomum vero
iuxta diuersum genus aliás distinctum intelligo.
| | Image Size: 240x320 480x640 960x1280 1440x1920 1920x2560
|