IORDANI BRV-
NI NOLANI, DE MEN-
SVRA LIBER
CAPVT I.
Veritatis Archetypus. Lineam breuissimam
eandemque rectam experiar.
OQuanta est veri & ô recti quanta pote-
stas
Vt nihilum surgat citius, nihil exoriatur
Ocius, vt nectat proprio primordia fini.
Sic breuior tantó est gemina inter puncta litura,
Quó propior rectae accedit. Deinc innumerae sunt,
Nempe infinito veniunt discrimine curuae,
Ad finem puncto quae progrediuntur ab vno.
Nec numerus potis est vllus concredier iisce
Propositam ad metam quae contendentia frustra,
Auia in aduersas adpellunt denique parteis.
Experior rectam si puncto tota sub vno,
Nempe sub extremo lateat: comprensaque binis
Est breuior. Sic & verum, Sanctumque Bonumque
Partibus e cunctis metam conspirat in vnam
Perpetuó; sensusque est illius vnius vnus.