Ordine naturae, quam sit patefacta deinde
Compositi species, per singula membra tomosque.
Ergo libri aspicito facies quibus omnia coram
Suspicias, relegenda tibi dein singula sunto.
Ad numerum partes hominis reuocare volenti,
Integer ante oculos primum sit hypostasis ordo,
Inde suis gradibus minima in quae viscera tandem
Soluuntur, veniant própriis reserata figuris,
Mensuris, signis, rationibus, officiisque:
Sic ni perpetuó praesto sint cuncta futura,
Maiori haec ex parte tamen cape, praecipuaque
Sic tibi sufficiens species obiecta figurae est,
Ne sit opus verbis quo demonstratio fiat.
Sic non in laceris, dispersisque vndique membris
Hyppolitum agnosces; neque partes illius esse
Comprendes vere: sed tamquam longius acta
Quantumuis oculis capiantur singula per se,
Sunt confusa magis; quia partis conditionem
Formalem haud referunt, neque certum totius actum,
Nam partem, ac totum collatio & ordo reflexim
Indicat. Ergo suo vt in toto ostendere parteis
Propositum est nobis; facile vt deinc cuncta proben-
tur,
Tamquam ex internis apprime cognitioni
Obiectis, causis, propriis, atque immediatis.
Ordo idem certus qualem natura notauit
Nimirum excelsa coeuntibus conditione,
Vt formatorum tibi singula in omnibus atque
Cuncta sigillatim ac proprie explicitentur in illis,
Cum quibus ad certam seriem coeuntia constant.
Et scopus heic artis demum, sacrumque sigillum est.