Petrus Mosellanus Ioanni Poliandro Lipsiae apud divum Thomam ludimagistro suo S.
Es tu quidem, mi Ioannes, iam annos multos re ipsa expertus, quanta cum
difficultate et quam sero infirma puerorum aetas ad Latinitatis antiquae
imitationem perveniat. Nam cum post prima rei grammaticae rudimenta tenera
ingenia statim ad Latini sermonis usum adigantur nec tamen ulla eis via ad hanc
rem demonstretur, fit, ut, dum utcumque quod iubentur praestare conantur, novam
quandam loquendi rationem plane barbaram et per vernaculi sermonis vestigia
ingredientem inter se sibi ipsi confingant. Quod vitium rudibus animis et per
hoc tenacioribus primum impressum postea nulla arte deleri potest. Atque haec
causa mihi videtur, quod non Germani solum, sed et Itali, qui nobis hac parte
feliciores videri volunt, sermone cotidiano immundo adeo et parum proprio
utuntur. Videas enim bonam partem eorum, qui hodie linguam Latinam profitentur,
in loquendo nihil minus spirare quam nativum illum et incorruptum Romani
sermonis odorem, ut candidissimae eloquentiae scriptor Fabius de extemporali
orationis facultate frustra scripsisse videatur. Quid quod hoc malum gravioris
etiam aetatis profectibus omnem aufert gratiam? Alioqui qua causa male audiunt
apud Quintilianum et item Gellium *o)yimaqei=s,
nisi quod quia a teneris, ut aiunt, unguiculis optimis non sunt adsueti? Obvia
quaeque in auctoribus citra delectum in suum usum converrunt, ut dictio eorum
omnis non propria et domi suae nata, sed e variis scriptoribus ostiatim quasi
mendicando congesta delicati iudicii hominibus non possit non putere. Haec cum
tu non minus acute quam graviter perpenderes nihilque haberes potius quam
puerorum, qui tuae fidei sunt concrediti, rudem et ad omnia sequacem animum ad
optima quaeque perducere, mecum egisti saepe, ut loquendi formulas aliquot,
quibus ea aetas uti posset, conscriberem. Diu, ut nosti, sum reluctatus, partim
quod ipse gravioribus occupatus hanc operam utilissimam quidem illam, sed in
speciem tamen humilem et paene sordidam dedignarer, partim quod, quia in ludis
eiusmodi ipse non admodum essem versatus, vix possem eam quasi personam cum
decoro gerere. Videbam enim ad hanc fabulam agendam opus fore denuo repuerascere
et, ut ait Flaccus, ludere par impar, equitare in harundine longa. Sed cum tu
rogandi finem faceres nullum pariterque te, qui probe puerorum sensum calleres,
si qua nobis hac parte deessent, suppleturum promitteres, volui quamvis
calumniam subire potius quam vel tibi amico tum sinceriter amanti tum prudenter
roganti quicquam negare vel meo pudore publicum pueritiae commodum diutius
remorari. Iam si quis est, qui vehementer putet indignum has, sicuti prima
fronte videntur, nugas in chartarum perniciem scribi, is mihi virum paulisper
exuat et in puerum redeat cogitetque iam primum sibi Latini sermonis usum
discendum. Statim, opinor, videbit, quam facile et nullo paene negotio per
eiusmodi fabulas velut quosdam gradus ad Terentii proprietatem ac Ciceronianam
facilitatem prima illa aetas traduci potuisset. Quis autem laturus esset, immo
quis non statim exsibilaturus, si ex puerili persona tetricam istam senum
sapientiam sonarem? Tametsi sunt his nugamentis nostris admixta quaedam, quae
seria ducere videri possint, usque adeo, ut et hoc nomine ab Aristarchis istis
vix tutus sim futurus. Sed malui ego decori paulisper oblitus paucula subinde
aspergere, quae, si pueris suis litteratores praelegant attente, queant cum
studiorum abusum tollere tum pueritiae mores ad Christianam regulam corrigere.
Hos labores tibi, mi Poliander, dicare volui nominatim, ut, qui auctor nobis et
adiutor ad haec scribenda fuisti, idem quoque suscipias, quicquid id est
libelli, tua facundia, auctoritate ac gratia tuendum. Quod si ex hac editione ad
te impulsorem et me scriptorem aut nulla aut tenuis admodum gloria redibit,
solemur nos ipsi per hoc, quod nullo popularis aurae pruritu, sed pio et
simplici animo uterque nostrum hoc negotium tractavimus, tu adhortando, ego
scribendo, siquidem iuvare studuimus saltem aliquos, nocere nemini. Bene vale.
Lipsiae, ipsis feriis divi Matthaei apostoli, anno MDXVIII.
|