Statius
Quid tu nobis adfers novi, mi Lucane?
Lucanus
Nihil, sed in hoc te convenio, ut de communibus studiis fabulemur.
Statius
Gratus ergo mihi tuus est adventus; adside huc nobis.
Lucanus
En adsideo. Scis, quid in divi Nicolai feriis apud nostrates fieri soleat?
Statius
Qui ipse possem scire, cum illic fuerim nunquam?
Lucanus
Dicam ergo paucis: qui ludum illic litterarium frequentant, ex
ludimagistri praescripto quempiam e suo grege episcopum creant eumque
magna pompa domum, deducunt et stato tempore in templum reducunt.
Statius
Quid commodi inde capit novus ille et facticius episcopus?
Lucanus
Nescio, nisi quod convivio tandem nescio cuius sumptu instructo excipitur
et tum lautissime tractatur.
Statius
Non et interim, dum est in magistratu, vacationem a discendi munere habet
aut aeque ac ceteri manum ferulae subdit?
Lucanus
Aeque omnino adeo, ut non magis sit episcopus, quam sunt hi reges, qui in
tragoediis Agamemnonis aut Priami personam gerunt.
Statius
Eiusmodi honorem mihi ne optarem quidem.