DIALOGVS XXXIV. Raphael et Servatius de feriis divi Vrbani confabulantur.
Raphael
Vtinam alas mihi sumere liceret, ut hinc domum avolare possem ! Etenim
nimis quam cupio crastinum diem in patria transigere: quam facultatem
magno emere non recusarem.
Servatius
Quid hic sibi vult? Tu te homine exuto in volucrem mutam vis degenerare?
Aut quid novi accidit, quod tam repentinum tuum iter postulet?
Raphael
Rogas? Nescis cras ferias agi divi Vrbani?
Servatius
Novi; sed quid tum?
Raphael
Hunc divum eodem paene ritu et iisdem caeremoniis colunt nostrates,
quibus ethnici olim Bacchum, ut quae illis erant Bacchanalia, nobis
paene sint Vrbanalia.
Servatius
At in quem usum faciunt haec Christiani ?
Raphael
Putant hoc divo sic placato felicius provenire uvas.
Servatius
O stolidos homines, qui sanctorum numina crapulis ac compotationibus
demereri se credunt, cum illi abstinentia et sobrietate principi Deo placuerint.