Marcus
Vnde nobis advenis, mi Ioannes? Aut quo animo huc ad nos es profectus?
Neque enim opinor ludi huius gratia venis, qui ante tot meis atque item
aliorum litteris invitatus huc pertrahi non potuisti.
Ioannes
Immo hac ipsa causa adsum.
Marcus
Vtcumque sit, gaudeo te festivissimum sodalem nobis redditum. Et hic
adventus tuus non mihi solum, sed omnibus, qui te norunt, optatus est.
Sed enim aperias oro, quidnam sit illud, quod te tandem huc allexerit.
Ioannes
Vis scire?
Marcus
Volo.
Ioannes
Audies. Cum primum puber factus graviori paulo cura praeceptorem
scriptores Latinos praelegentem audire coepissem, subinde Graeculae
aliquot voces nobis occurrebant; quo loco praeceptor suo munere egregie
se putabat perfungi, quotiens obiter tantum admoneret esse ea Graeca,
perinde ac si peregrina ad nos nihil attinerent. Hic quid aliis
audientibus in mentem venerit, nescio, equidem sic cogitabam: si ad nos
haec non pertinent, ut nec cognita doctum nec incognita imperitum
reddant, cur non ex libris tamquam offendicula quaedam penitus eradimus?
Deinde mirabar veterum scriptorum paene omnium curiositatem, qui non
solum magna cura peregrinas istas nugas didicissent, sed et libris suis
velut maculas quasdam inspersissent. Postremo, quamquam a praeceptore
libere dissentire erat religio, tamen, cum audirem esse viros graves
multos, qui has, sicuti tum putabatur, nugas amplecterentur
profiterenturque, paulatim circumspicere coepi, utrum credere mallem:
magistrumne meum potius ignorantia labi an totam semel antiquitatem et
ex recentioribus optimos quosque pueriliter delirare. Itaque sic mihi
inter hoc fluctuanti et in quam partem inclinarem haesitanti forte
fortuna cecidit, ut Marci Tullii Ciceronis libros de officiis enarrandos
praeceptor susciperet, in cuius lectionis ingressu statim in ipsa
praefatione gravissimus ille et philosophus et orator unico suo filio
suadet, ut Graeca cum Latinis coniungat, quo par sit in utriusque
orationis facultate; hoc ubi praeceptore dissimulante mihi arripuissem,
graviter dolere coepi negatam nobis occasionem eas litteras discendi,
quarum studium, si essent inutiles, nec laudaret consul Romanus nec
filio unico iniungeret prudentissimus pater.
Marcus
Iam video, quo tendas.
Ioannes
Mane: nondum omnia habes. Cum haec subiratus mecum agitarem, ecce rumor
apud nos increbrescit in hanc laudatissimam academiam principis
munificentia accersitos, qui publice Graecas litteras doceant et ex
eorum velut fontibus nonnihil quoque in ludum litterarium derivari. Haec
fama partim litteris, partim commeantibus confirmata illinc me utriusque
eruditionis cupidum excivit et huc appulit. Habes, cur advenerim :
nimirum ut in hoc vestro ludo et Graecae linguae elementa saltem liceat percipere.
Marcus
Dubio procul voti compos eris neque aliquo alio felicius te conferre
potuisses: adeo hic omnia nobis sunt commoda. Denique, quod peculiariter
ad rem pertinet, ludus, si quisquam alibi, instructissimus.
Ioannes
Sed quando satis fabulati sumus, hanc operam non negabis, opinor, ut me
ad ludi moderatorem deducas, siquidem iam statim nomen meum in hanc
litterariam militiam dare sum paratus.
Marcus
Faciam ac lubens: tu me sequere.