Marcus
En tibi, praeceptor optime, adduco hic quendam, cum quo iam annos aliquot
mihi fuit familiaritas, hominem bonum et studiosum. Is tui ludi fama
excitus huc appulit. Quare magnae felicitatis loco ducet, si se in
tuorum gregem recipere dignatus fueris.
Ludimagister
Adulescens bone, quod tibi est nomen?
Ioannes
Est mihi nomen Ioannes.
Ludimagister
Faustum plane nomen es sortitus, quippe hoc Hebraeis a gratia dicitur.
Quamobrem summa ope tibi est enitendum, ut tam gratiosi nominis
exspectationi pro tua virili respondeas.
Ioannes
Equidem pro viribus sedulo dabo operam teque in hoc mihi adiutorem fore spero.
Ludimagister
Sed et ipsa corporis tui facies animum subesse ostendit, qui neque a
litteris neque virtutibus abhorreat, adeo, ut, si fortiter egeris, et de
te dici demum possit illud: gratior est pulchro veniens e corpore
virtus. Quo libentius te in meam disciplinam recipio, si modo das fidem
te boni discipuli officio apud me functurum.
Ioannes
Do fidem me in omnibus quod rectum erit quodque tu iusseris facturum.
Ludimagister
Ita spero quidem. Sed quae tibi est patria? Vt in rationarium hoc quoque adscribam.
Ioannes
Patria mihi est Auba, oppidum Franciae orientalis non procul ab
Herbipoli, celebri sacerdotum sede, situm.
Ludimagister
Sat habeo. Quod superest, curabitur tibi pro tua sorte commoditateque
domicilium. Ac tu quidem in eo sic te gere, ne aliqua macula hinc in
nostram scholam redundet.
Ioannes
Quod ad hanc rem attinet, securus esto, optime praeceptor; nam, ut
inquilinum decet, modestissime agam. Nunquid aliud mihi vis iniungere?
Ludimagister
Nihil, nam si quid superest tibi praestandum, cotidie inter praelegendum
a nobis dicetur.