Sixtus
Felix tu quidem es, mi Alexander, cui ingenium tam fecundum tamque
perspicax contigit
Alexander
Est nobis, Christo Deo gratia, non omnino infelix, sed tamen non tantum,
quam forsan tibi videtur. Fit enim, nescio quo modo, ut nostri nosmet
paeniteat, aliena fere suspiciamus.
Sixtus
Et tu, quantum audio, aliquid insuper desideras.
Alexander
Quidni? Quando memoriam mihi sentio omnino fluxam et parum tenacem; nam
ut facile quae traduntur percipio, ita non sine maximo negotio percepta retineo.
Sixtus
At ego difficulter intellego, verum semel intellecta diutissime reservo;
et, ut video, tibi cereum est ingenium, mihi vero saxeum. Cerae quidvis
facile impresseris, at impressum vestigium statim evanescit; saxo
tametsi quid non sine labore insculpitur, semel tamen insculptum multis
saeculis durat.
Alexander
Recte plane confers, sed hoc me male habet, quod videas plerosque ingenio
numeris omnibus felicissimo praeditos, at vicissim moribus adeo
turpibus, ut non inepte dixeris eorum ingenia male habitare.
Sixtus
Credo dicterium hoc vetus esse et olim de Galba, homine ad prodigium
usque deformi, dictum ; sic enim audire commemini.
Alexander
Probe, sed nec ipse, opinor, inepte huc detorsi.