Solent homines solicitare Cœlum & Astra, ipsosque manes, ut unius Principis, aut Regni, aut Imperii, fines & fata perscrutentur ; Nobis constitutum est, non huius aut illius hominis, sed humani
generis : neque singularis Imperii, sed Terrarum
Orbis, atque ipsius Naturæ extremum diem quærere. Quærimus huius mundi fatalem interitum, &
caufas, & modum, & pompam, & totum rei apparatum ; Quibus, scilicet, ignibus flagrabit olìm Tellus, & liquesiet Cœlum : & quis erit utriusque
ardentium vultus ; dein, si ex illo cinere prodierit
nova soboles, tener Orbis redivivus : & si parentem
fœtus retulerit. Hæc quæsituri sumus, hæc sunt
præsentis operis & instituti. Et si fortè non displicuerint, quæ circa rerum Origines, cira præteritam
& hodiernam Naturæ faciem exposita fuerunt in primâ parte huius operis, non minus gratum erit, opinor, in secundâ hâc parte, tanquam in speculo, futurorum temporum imaginem intueri. Faxit intereà
Deus Optimus Maximus, ut quæ iam explenda est
Theoria, in sui nominis gloriam cedat : & veritatem quærentibus, lucem & opem aliqualem afferat.
Neque enim folâ Naturâ duce, aut rationis lumine,
tantarum rerum explicationem aggredimur. In hoc
argumento circa mundi excidium, temporum periodos, rerúmque consummationem, divinis Oraculis
debemus multa, quæ ab humano intellectu vix attingi poterant, nedum penitùs explicari. Libri
Sacri Christianorum multifariæ sapientiæ thesauros
continent ; præsertim in iis, quæ providentiam
spectant, mundíque tàm naturalis, quàm rerum humanarum regimen ; & quemadmodùm utriusque
Telluris, primævæ & hodiernæ, tradiderunt nobis
fata & exitus ; ità nec celârunt Mundum posthunum ;