aiunt : Verba citantur ex Nigidio in Scholiasten Germanici ; Ovum miræ magnitudinis, quod volventes
eiecerunt in terram, atque ità Columbam insedisse, &
post aliquot dies exclusisse Deam Syriæ, quæ vocatur
Venus. Ubi Ovum Chaos denotat, & Columba
Spiritum Sanctum. Per Venerem autem intelligo,
non efficientem, id enim Columba hîc exhibet, sed
materiatam, sive Regionem illam vitalem, quam suprà de eadem exposuimus, & quæ postea cessit in orbem habitabilem. Eundem etiam sermonem, sed
mendosiorem, ex Antiquis hausit Lucius Ampelius ;
Ovum piscis Columbam adsedisse dies plurimos, & exclusisse Deam Benignam. Sed de his satìs, & de conformitate theoriæ nostræ cum Cosmogoniis antiquis,
tam sacris quàm exoticis.
SEQUITUR iam Articulus secundus hypotheseωs nostræ ; qui quidem Geogoniæ, quam præmisimus, corollarium est ; asserítque Tellurem primigeniam, atque primum orbem habitabilem in quo erat Paradisus,
| | Image Size: 240x320 480x640 960x1280 1440x1920 1920x2560
|