subirent supplicia ; illic Soliis suis insidentes, ipsi
leges ferunt, ius dicunt, & in alios, quid æquum
sit, decernunt. Denique, cùm omnis Potestas,
Civilis sit, aut Sacra ; & qui hanc & illam exercent, sint Reges & Sacerdotes : cùm utramque exerceant soli Sancti in illo Regno, utroque gaudent
titulo. In illo, inquam, Regno, ubi ligatur Satanas, atque omnes mali imperio spoliantur.
EXplicationi millennii finem hîc imposuissem,
nisi aliquid dicendum superesse mihi videretur de Contemplatione, & de scientiæ nostræ incrementis, in futuro seculo. Quibus autem hoc minùs
utile visum fuerit aut minùs necessarium, si hinc
rectà pergant ad caput proximum, rerum ordo non
desiciet. Intereà quò minùs ab argumento nostro discedere videamur, notandum est, Sacerdotes fuisse
cultores scientiarum, & rei literariæ custodes, apud
omnes gentes priscas. Quod de præsatis gentibus,
Chaldæis, Persis, Ægyptiis, notissimum est ; Neque
minùs apud Æthiopes, apud Indos, apud Celtas,
iidem erant Sacerdotes & Philosophi : & naturalis
perinde ac sacræ cognitionis arcana conservabant.
Cùm itaq; futuri seculi hæredes dicuntur Sacerdotes,
| | Image Size: 240x320 480x640 960x1280 1440x1920 1920x2560
|