SOlent plerique Scriptores magnopere à Lectoribus
suis expetere, ut totum opus perlegant. Ego è
contrà, Lectorum meorum plurimos hortor, nè
ultrà pergant. Mundi funus celebravimus,
molliter ossa cubent : Quiescant cineres; nec, quid
futurum sit, quæramus. Ità sentiunt plures, & stultitiam esse ducunt cogitationes nostras impellere ultra
rerum fines: ac ubi desierit esse natura, quid postea
factura sit, inquirere. Quibus bæc fastidio sunt, aut
nimis curiosa, hîc pedem sistant; nos enim bæc stulta
prosequimur in hoc ultimo Libro: Sed, ni fallor, Sacrâ
Scripturâ duce & auspice.
Qui ab omni novitate, tanquam à peste, abhorrent:
Qui, præter propria dogmata, nihil verum esse censent:
Qui Scholarum placita & receptas apud vulgus doctorum opiniones, in canonem τη̣ς ὀρθοδοξίας erigunt:
iis sequentis dissertationis lectione interdicimus. Apage
hanc pectoris angustiam & servile ingenium. Plato
dicitur suæ Academiæ vestibulo inscripsisse, οὐδεὶς ἀγεωμέτρητος εἰδίτω. Nos, nec artes, nec acumen poscimus: Sed animum liberalem, & emancipatum, & præiudiciis