HActenùs futuram mundi Conflagrationem pro
virili explicuimus : Dogma antiquissimum,
quod veterum sapientes tradiderunt, cùm à mundi
fine aliquot millenniis remotiores essent quàm nos
sumus hodié. Jam ingruit fatale tempus, vergit ad
occasum Natura : Et pericula quælibet, velut in
mari scopuli, quo propiùs accedimus, eo magis sunt
metuenda.
Hanc doctrinam vetustissimam renovavit & clariùs exposuit Religio Christiana : tam quoad ea quæ
præcedent proximè, quàm quæ subsequentur ; Chrstumque tanto operi præfecit Dominum & arbitrum. Deveniet enim ad terras, ut suprà expositum est, cum ineffabili gloriâ, Christus, eodem
tempore quo flagraturus est mundus ; & ex ipsius
iussu & sententiâ res tota peragetur; Itàscilicet comparatis & dispositis omnibus, ut confundantur Improbi, cum suo duce, Diabolo : & triumphent
Sancti, cum Salvatore suo Christo.
Hæc enim erit huius Dramatis Mundani læta
Catastrophe. Hæc est illa Victoria Christi in suos
hostes, quam toties celebrârunt Veteres Prophetæ,
sub variis nominibus rebusque typicis: & quam
Apostolus Paulus, his verbis, apertiùs explicat.
Revelabitur Dominus Jesus de Cœlo cum Angelis suis
potentibus, in igni flammanti, infligens ultionem hostibus suis : Et in Sanctis suis glorificabitur, & admirandus fiet i? illo die omnibus in eum credentibus.