Metamorphoses By P. Ovidius Naso
Edited by:
Hugo Magnus
Gotha (Germany) Friedr. Andr. Perthes 1892
Perseus Documents Collection Table of Contents
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Funded by The Annenberg CPB/Project |
|
Book 9BYBLIS AND CAUNUS
[630] Dixit, et (incertae tanta est discordia mentis)
cum pigeat temptasse, libet temptare: modumque
exit et infelix committit saepe repelli.
Mox ubi finis abest, patriam fugit ille nefasque
inque peregrina ponit nova moenia terra.
[635] Tum vero maestam tota Miletida mente
defecisse ferunt, tum vero a pectore vestem
diripuit planxitque suos furibunda lacertos.
Iamque palam est demens inconcessamque fatetur
spem veneris, siquidem patriam invisosque penates
[640] deserit et profugi sequitur vestigia fratris.
Utque tuo motae, proles Semeleia, thyrso
Ismariae celebrant repetita triennia bacchae,
Byblida non aliter latos ululasse per agros
Bubasides videre nurus. Quibus illa relictis
[645] Caras et armiferos Lelegas Lyciamque pererrat.
Iam Cragon et Limyren Xanthique reliquerat undas,
quoque Chimaera iugo mediis in partibus ignem,
pectus et ora leae, caudam serpentis habebat;
deficiunt silvae, cum tu lassata sequendo
[650] concidis et dura positis tellure capillis,
Bybli, iaces frondesque tuo premis ore caducas.
Saepe etiam nymphae teneris Lelegeides ulnis
tollere conantur; saepe, ut medeatur amori,
praecipiunt surdaeque adhibent solacia menti:
[655] muta iacet viridesque suis tenet unguibus herbas
Byblis, et umectat lacrimarum gramina rivus.
Naidas his venam, quae numquam arescere posset,
subposuisse ferunt: quid enim dare maius habebant?
Protinus, ut secto piceae de cortice guttae,
[660] utve tenax gravida manat tellure bitumen,
utve sub adventu spirantis lene favoni
sole remollescit, quae frigore constitit, unda,
sic lacrimis consumpta suis Phoebeia Byblis
vertitur in fontem, qui nunc quoque vallibus illis
[665] nomen habet dominae nigraque sub ilice manat.
|
|