MetamorphosesMachine readable text


Metamorphoses
By P. Ovidius Naso
Edited by: Hugo Magnus

Gotha (Germany) Friedr. Andr. Perthes 1892



Perseus Documents Collection Table of Contents



Book 2

Book 3

Book 4

Book 5

Book 6

Book 7

Book 8

Book 9

Book 10

Book 11

Book 12

Book 13

Book 14

Book 15


Funded by The Annenberg CPB/Project

Book 9

 

Iphis.




Fama novi centum Cretaeas forsitan urbes
implesset monstri, si non miracula nuper
Iphide mutata Crete propiora tulisset.


Proxima Cnosiaco nam quondam Phaestia regno
[670] progenuit tellus ignotum nomine Ligdum,
ingenua de plebe virum. Nec census in illo
nobilitate sua maior, sed vita fidesque
inculpata fuit. Gravidae qui coniugis aures
vocibus his monuit, cum iam prope partus adesset:
[675] Quae voveam, duo sunt; minimo ut relevere dolore,
utque marem parias; onerosior altera sors est,
et vires fortuna negat. Quod abominor, ergo
edita forte tuo fuerit si femina partu,
(invitus mando: pietas, ignosce!) necetur.


[680] Dixerat, et lacrimis vultus lavere profusis,
tam qui mandabat, quam cui mandata dabantur.
Sed tamen usque suum vanis Telethusa maritum
sollicitat precibus, ne spem sibi ponat in arto.
Certa sua est Ligdo sententia. Iamque ferendo
[685] vix erat illa gravem maturo pondere ventrem,
cum medio noctis spatio sub imagine somni
Inachis ante torum, pompa comitata sacrorum,
aut stetit aut visa est. Inerant lunaria fronti
cornua cum spicis nitido flaventibus auro
[690] et regale decus. Cum qua latrator Anubis
sanctaque Bubastis variusque coloribus Apis,
quique premit vocem digitoque silentia suadet,
sistraque erant numquamque satis quaesitus Osiris
plenaque somniferis serpens peregrina venenis.
[695] Tum velut excussam somno et manifesta videntem
sic adfata dea est: Pars o Telethusa mearum,
pone graves curas mandataque falle mariti.
Nec dubita, cum te partu Lucina levarit,
tollere quidquid erit. Dea sum auxiliaris opemque
[700] exorata fero, nec te coluisse quereris
ingratum numen. Monuit thalamoque recessit.


Laeta toro surgit purasque ad sidera supplex
Cressa manus tollens, rata sint sua visa, precatur.
Ut dolor increvit, seque ipsum pondus in auras
[705] expulit et nata est ignaro femina patre,
iussit ali mater puerum mentita: fidemque
res habuit, neque erat ficti nisi conscia nutrix.
Vota pater solvit nomenque inponit avitum:
Iphis avus fuerat. Gavisa est nomine mater,
[710] quod commune foret nec quemquam falleret illo.
Inde incepta pia mendacia fraude latebant:
cultus erat pueri, facies, quam sive puellae,
sive dares puero, fuerat formosus uterque.


Tertius interea decimo successerat annus,
[715] cum pater, Iphi, tibi flavam despondet Ianthen,
inter Phaestiadas quae laudatissima formae
dote fuit virgo, Dictaeo nata Teleste.
Par aetas, par forma fuit, primasque magistris
accepere artes, elementa aetatis, ab isdem.


[720] Hinc amor ambarum tetigit rude pectus et aequum
vulnus utrique dedit. Sed erat fiducia dispar:
coniugium pactaeque exspectat tempora taedae
quamque virum putat esse, virum fore credit Ianthe;
Iphis amat, qua posse frui desperat, et auget
[725] hoc ipsum flammas, ardetque in virgine virgo;
vixque tenens lacrimas quis me manet exitus inquit,
cognita quam nulli, quam prodigiosa novaeque
cura tenet Veneris? Si di mihi parcere vellent,
parcere debuerant; si non, et perdere vellent,
[730] naturale malum saltem et de more dedissent.
Nec vaccam vaccae, nec equas amor urit equarum:
urit oves aries, sequitur sua femina cervum.
Sic et aves coeunt, interque animalia cuncta
femina femineo conrepta cupidine nulla est.
[735] Vellem nulla forem! Ne non tamen omnia Crete
monstra ferat, taurum dilexit filia Solis,
femina nempe marem: meus est furiosior illo,
si verum profitemur, amor! Tamen illa secuta est
spem Veneris, tamen illa dolis et imagine vaccae
[740] passa bovem est, et erat, qui deciperetur adulter!
Huc licet e toto sollertia confluat orbe,
ipse licet revolet ceratis Daedalus alis,
quid faciet? Num me puerum de virgine doctis
artibus efficiet? num te mutabit, Ianthe?
[745] Quin animum firmas, teque ipsa reconligis, Iphi,
consiliique inopes et stultos excutis ignes?
Quid sis nata, vide, nisi te quoque decipis ipsa,
et pete quod fas est, et ama quod femina debes!
Spes est, quae capiat, spes est, quae pascit amorem:
[750] hanc tibi res adimit. Non te custodia caro
arcet ab amplexu nec cauti cura mariti,
non patris asperitas, non se negat ipsa roganti:
nec tamen est potienda tibi, nec, ut omnia fiant,
esse potes felix, ut dique hominesque laborent.
[755] Nunc quoque votorum nulla est pars vana meorum,
dique mihi faciles, quidquid valuere, dederunt;
quodque ego, vult genitor, vult ipsa socerque futurus.
At non vult natura, potentior omnibus istis,
quae mihi sola nocet. Venit ecce optabile tempus,
[760] luxque iugalis adest, et iam mea fiet Ianthe
nec mihi continget: mediis sitiemus in undis.
Pronuba quid Iuno, quid ad haec, Hymenaee, venitis
sacra, quibus qui ducat abest, ubi nubimus ambae?