MetamorphosesMachine readable text


Metamorphoses
By P. Ovidius Naso
Edited by: Hugo Magnus

Gotha (Germany) Friedr. Andr. Perthes 1892



Perseus Documents Collection Table of Contents



Book 2

Book 3

Book 4

Book 5

Book 6

Book 7

Book 8

Book 9

Book 10

Book 11

Book 12

Book 13

Book 14

Book 15


Funded by The Annenberg CPB/Project

 

Phaethon.




Nunc dea linigera colitur celeberrima turba,
nunc Epaphus magni genitus de semine tandem
creditur esse Iovis, perque urbes iuncta parenti
templa tenet. Fuit huic animis aequalis et annis
[750] Sole satus Phaethon. Quem quondam magna loquentem
nec sibi cedentem Phoeboque parente superbum
non tulit Inachides, matri que ait omnia demens
credis et es tumidus genitoris imagine falsi.


Erubuit Phaethon iramque pudore repressit
[755] et tulit ad Clymenen Epaphi convicia matrem;
quo que magis doleas genetrix, ait ille ego liber,
ille ferox tacui. Pudet haec opprobria nobis
et dici potuisse et non potuisse refelli.
At tu, si modo sum caelesti stirpe creatus,
[760] ede notam tanti generis meque adsere caelo.


Dixit et inplicuit materno bracchia collo
perque suum Meropisque caput taedasque sororum
traderet oravit veri sibi signa parentis.
Ambiguum, Clymene, precibus Phaethontis an ira
[765] mota magis dicti sibi criminis utraque caelo
bracchia porrexit spectansque ad lumina solis
per iubar hoc inquit radiis insigne coruscis,
nate, tibi iuro, quod nos auditque videtque,
hoc te, quem spectas, hoc te, qui temperat orbem,
[770] Sole satum. Si ficta loquor, neget ipse videndum
se mihi, sitque oculis lux ista novissima nostris.
Nec longus patrios labor est tibi nosse penates:
unde oritur, domus est terrae contermina nostrae.
Si modo fert animus, gradere et scitabere ab ipso.


[775] Emicat extemplo laetus post talia matris
dicta suae Phaethon et concipit aethera mente,
Aethiopasque suos positosque sub ignibus Indos
sidereis transit patriosque adit inpiger ortus.

Book 2

Book 2

PHAETON AND PHOEBUS




Regia Solis erat sublimibus alta columnis,
clara micante auro flammasque imitante pyropo:
cuius ebur nitidum fastigia summa tegebat,
argenti bifores radiabant lumine valvae.
[5] Materiam superabat opus: nam Mulciber illic
aequora caelarat medias cingentia terras,
terrarumque orbem, caelumque quod inminet orbi.
Caeruleos habet unda deos, Tritona canorum
Proteaque ambiguum, balaenarumque prementem
[10] Aegaeona suis inmania terga lacertis,
Doridaque et natas, quarum pars nare videtur,
pars in mole sedens virides siccare capillos,
pisce vehi quaedam: facies non omnibus una,
non diversa tamen, qualem decet esse sororum.
[15] Terra viros urbesque gerit silvasque ferasque
fluminaque et nymphas et cetera numina ruris.
Haec super imposita est caeli fulgentis imago
signaque sex foribus dextris totidemque sinistris.


Quo simul acclivi Clymeneia limite proles
[20] venit et intravit dubitati tecta parentis,
protinus ad patrios sua fert vestigia vultus
consistitque procul: neque enim propiora ferebat
lumina. Purpurea velatus veste sedebat
in solio Phoebus claris lucente smaragdis.
[25] A dextra laevaque Dies et Mensis et Annus
Saeculaque et positae spatiis aequalibus Horae
Verque novum stabat cinctum florente corona,
stabat nuda Aestas et spicea serta gerebat,
stabat et Autumnus, calcatis sordidus uvis,
[30] et glacialis Hiems, canos hirsuta capillos.
Inde loco medius rerum novitate paventem
Sol oculis iuvenem, quibus adspicit omnia, vidit
quae que viae tibi causa? quid hac ait arce petisti,
progenies, Phaethon, haud infitianda parenti?


[35] Ille refert o lux inmensi publica mundi,
Phoebe pater, si das usum mihi nominis huius
nec falsa Clymene culpam sub imagine celat,
pignera da, genitor, per quae tua vera propago
credar, et hunc animis errorem detrahe nostris.


[40] Dixerat: at genitor circum caput omne micantes
deposuit radios propiusque accedere iussit;
amplexuque dato nec tu meus esse negari
dignus es, et Clymene veros ait edidit ortus.
Quoque minus dubites, quodvis pete munus, ut illud
[45] me tribuente feras. Promissis testis adesto
dis iuranda palus, oculis incognita nostris.


Vix bene desierat, currus rogat ille paternos
inque diem alipedum ius et moderamen equorum.


Paenituit iurasse patrem. Qui terque quaterque
[50] concutiens inlustre caput temeraria dixit
vox mea facta tua est. Utinam promissa liceret
non dare! confiteor, solum hoc tibi, nate, negarem.
Dissuadere licet. Non est tua tuta voluntas.
Magna petis, Phaethon, et quae nec viribus istis
[55] munera conveniant nec tam puerilibus annis.
Sors tua mortalis, non est mortale quod optas.
Plus etiam, quam quod superis contingere possit,
nescius adfectas. Placeat sibi quisque licebit,
non tamen ignifero quisquam consistere in axe
[60] me valet excepto. Vasti quoque rector Olympi,
qui fera terribili iaculatur fulmina dextra,
non agat hos currus: et quid Iove maius habemus?
Ardua prima via est et qua vix mane recentes
enitantur equi: medio est altissima caelo,
[65] unde mare et terras ipsi mihi saepe videre
fit timor, et pavida trepidat formidine pectus.
Ultima prona via est et eget moderamine certo:
tunc etiam quae me subiectis excipit undis,
ne ferar in praeceps, Tethys solet ipsa vereri.
[70] Adde quod adsidua rapitur vertigine caelum
sideraque alta trahit celerique volumine torquet.
Nitor in adversum, nec me, qui cetera, vincit
impetus, et rapido contrarius evehor orbi.
Finge datos currus: quid ages? poterisne rotatis
[75] obvius ire polis, ne te citus auferat axis?
Forsitan et lucos illic urbesque deorum
concipias animo delubraque ditia donis
esse? per insidias iter est formasque ferarum.
Utque viam teneas nulloque errore traharis,
[80] per tamen adversi gradieris cornua tauri
Haemoniosque arcus violentique ora leonis
saevaque circuitu curvantem bracchia longo
scorpion atque aliter curvantem bracchia cancrum.
Nec tibi quadrupedes animosos ignibus illis,
[85] quos in pectore habent, quos ore et naribus efflant,
in promptu regere est: vix me patiuntur, ubi acres
incaluere animi, cervixque repugnat habenis.
At tu, funesti ne sim tibi muneris auctor,
nate, cave, dum resque sinit, tua corrige vota.
[90] Scilicet ut nostro genitum te sanguine credas,
pignera certa petis? do pignera certa timendo
et patrio pater esse metu probor. Adspice vultus
ecce meos; utinamque oculos in pectora posses
inserere et patrias intus deprendere curas!
[95] Denique quidquid habet dives, circumspice, mundus,
eque tot ac tantis caeli terraeque marisque
posce bonis aliquid: nullam patiere repulsam.
Deprecor hoc unum, quod vero nomine poena,
non honor est: poenam, Phaethon, pro munere poscis.
[100] Quid mea colla tenes blandis, ignare, lacertis?
ne dubita, dabitur (Stygias iuravimus undas)
quodcumque optaris: sed tu sapientius opta.