MetamorphosesMachine readable text


Metamorphoses
By P. Ovidius Naso
Edited by: Hugo Magnus

Gotha (Germany) Friedr. Andr. Perthes 1892



Perseus Documents Collection Table of Contents



Book 2

Book 3

Book 4

Book 5

Book 6

Book 7

Book 8

Book 9

Book 10

Book 11

Book 12

Book 13

Book 14

Book 15


Funded by The Annenberg CPB/Project

 


Ecce velut navis praefixo concita rostro
sulcat aquas, iuvenum sudantibus acta lacertis,
sic fera dimotis inpulsu pectoris undis
tantum aberat scopulis, quantum Balearica torto
[710] funda potest plumbo medii transmittere caeli:
cum subito iuvenis pedibus tellure repulsa
arduus in nubes abiit. Ut in aequore summo
umbra viri visa est, visa fera saevit in umbra.
Utque Iovis praepes, vacuo cum vidit in arvo
[715] praebentem Phoebo liventia terga draconem,
occupat aversum, neu saeva retorqueat ora,
squamigeris avidos figit cervicibus ungues,
sic celeri missus praeceps per inane volatu
terga ferae pressit dextroque frementis in armo
[720] Inachides ferrum curvo tenus abdidit hamo.


Vulnere laesa gravi modo se sublimis in auras
attollit, modo subdit aquis, modo more ferocis
versat apri, quem turba canum circumsona terret.
Ille avidos morsus velocibus effugit alis
[725] quaque patet, nunc terga cavis super obsita conchis,
nunc laterum costas, nunc qua tenuissima cauda
desinit in piscem, falcato vulnerat ense.
Belua puniceo mixtos cum sanguine fluctus
ore vomit: maduere graves adspergine pennae.
[730] Nec bibulis ultra Perseus talaribus ausus
credere, conspexit scopulum, qui vertice summo
stantibus exstat aquis, operitur ab aequore moto.
Nixus eo rupisque tenens iuga prima sinistra
ter quater exegit repetita per ilia ferrum.


[735] Litora cum plausu clamor superasque deorum
inplevere domos: gaudent generumque salutant
auxiliumque domus servatoremque fatentur
Cassiope Cepheusque pater. Resoluta catenis
incedit virgo, pretiumque et causa laboris.
[740] Ipse manus hausta victrices abluit unda,
anguiferumque caput dura ne laedat harena,
mollit humum foliis natasque sub aequore virgas
sternit et inponit Phorcynidos ora Medusae.
Virga recens bibulaque etiamnum viva medulla
[745] vim rapuit monstri tactuque induruit huius
percepitque novum ramis et fronde rigorem.
At pelagi nymphae factum mirabile temptant
pluribus in virgis et idem contingere gaudent
seminaque ex illis iterant iactata per undas.
[750] Nunc quoque curaliis eadem natura remansit,
duritiam tacto capiant ut ab aere, quodque
vimen in aequore erat, fiat super aequora saxum.


Dis tribus ille focos totidem de caespite ponit,
laevum Mercurio, dextrum tibi, bellica virgo,
[755] ara Iovis media est. Mactatur vacca Minervae,
alipedi vitulus, taurus tibi, summe deorum.
protinus Andromedan et tanti praemia facti
indotata rapit: taedas Hymenaeus Amorque
praecutiunt, largis satiantur odoribus ignes,
[760] sertaque dependent tectis et ubique lyraeque
tibiaque et cantus, animi felicia laeti
argumenta, sonant. Reseratis aurea valvis
atria tota patent, pulchroque instructa paratu
Cepheni proceres ineunt convivia regis.


[765] Postquam epulis functi generosi munere Bacchi
diffudere animos, cultusque genusque locorum
quaerit Lyncides moresque animumque virorum.
[767a] quaerit Abantiades: quaerenti protinus unus
[768] narrat Lyncides moresque animumque virorum
[770] Qui simul edocuit, nunc, o fortissime, dixit
fare, precor, Perseu, quanta virtute quibusque
artibus abstuleris crinita draconibus ora.


Narrat Agenorides gelido sub Atlante iacentem
esse locum solidae tutum munimine molis;
[775] cuius in introitu geminas habitasse sorores
Phorcidas, unius partitas luminis usum.
Id se sollerti furtim, dum traditur, astu
supposita cepisse manu perque abdita longe
deviaque et silvis horrentia saxa fragosis
[780] Gorgoneas tetigisse domos, passimque per agros
perque vias vidisse hominum simulacra ferarumque
in silicem ex ipsis visa conversa Medusa.
Se tamen horrendae clipei, quem laeva gerebat,
aere repercusso formam adspexisse Medusae,
[785] dumque gravis somnus colubrasque ipsamque tenebat,
eripuisse caput collo; pennisque fugacem
Pegason et fratrem matris de sanguine natos
addidit et longi non falsa pericula cursus,
quae freta, quas terras sub se vidisset ab alto
[790] et quae iactatis tetigisset sidera pennis.


Ante exspectatum tacuit tamen. Excipit unus
ex numero procerum quaerens, cur sola sororum
gesserit alternis inmixtos crinibus angues.


Hospes ait: Quoniam scitaris digna relatu,
[795] accipe quaesiti causam. Clarissima forma
multorumque fuit spes invidiosa procorum
illa: neque in tota conspectior ulla capillis
pars fuit. Inveni, qui se vidisse referret.
Hanc pelagi rector templo vitiasse Minervae
[800] dicitur. Aversa est et castos aegide vultus
nata Iovis texit; neve hoc inpune fuisset,
Gorgoneum crinem turpes mutavit in hydros.
Nunc quoque, ut attonitos formidine terreat hostes,
pectore in adverso, quos fecit, sustinet angues.

Book 5

Book 5




Dumque ea Cephenum medio Danaeius heros
agmine commemorat, fremida regalia turba
atria complentur: nec coniugialia festa
qui canat est clamor, sed qui fera nuntiet arma.
[5] Inque repentinos convivia versa tumultus
adsimilare freto possis, quod saeva quietum
ventorum rabies motis exasperat undis.


Primus in his Phineus, belli temerarius auctor,
fraxineam quatiens aeratae cuspidis hastam,
[10] en ait, en adsum praereptae coniugis ultor,
nec mihi te pennae, nec falsum versus in aurum
Iuppiter eripiet. Conanti mittere Cepheus
quid facis? exclamat, quae te, germane, furentem
mens agit in facinus? meritisne haec gratia tantis
[15] redditur? hac vitam servatae dote rependis?
Quam tibi non Perseus, verum si quaeris, ademit,
sed grave Nereidum numen, sed corniger Ammon,
sed quae visceribus veniebat belua ponti
exsaturanda meis. Illo tibi tempore rapta est,
[20] quo peritura fuit: nisi si crudelis id ipsum
exigis, ut pereat, luctuque levabere nostro.
Scilicet haud satis est, quod te spectante revincta est
et nullam quod opem patruus sponsusve tulisti:
insuper, a quoquam quod sit servata, dolebis
[25] praemiaque eripies? Quae si tibi magna videntur,
ex illis scopulis, ubi erant adfixa, petisses.
Nunc sine, qui petiit, per quem haec non orba senectus,
ferre quod et meritis et voce est pactus, eumque
non tibi, sed certae praelatum intellege morti!


[30] Ille nihil contra: sed et hunc et Persea vultu
alterno spectans petat hunc ignorat, an illum,
cunctatusque brevi contortam viribus hastam,
quantas ira dabat, nequiquam in Persea misit.
Ut stetit illa toro, stratis tunc denique Perseus
[35] exsiluit; teloque ferox inimica remisso
pectora rupisset, nisi post altaria Phineus
isset: et (indignum!) scelerato profuit ara.
Fronte tamen Rhoeti non inrita cuspis adhaesit.
Qui postquam cecidit ferrumque ex osse revulsum est,
[40] calcitrat et positas adspergit sanguine mensas.
Tum vero indomitas ardescit vulgus in iras,
telaque coniciunt, et sunt, qui Cephea dicunt
cum genero debere mori. Sed limine tecti
exierat Cepheus, testatus iusque fidemque
[45] hospitiique deos, ea se prohibente moveri.


Bellica Pallas adest et protegit aegide fratrem
datque animos. Erat Indus Athis, quem flumine Gange
edita Limnaee vitreis peperisse sub undis
creditur, egregius forma, quam divite cultu
[50] augebat, bis adhuc octonis integer annis,
indutus chlamydem Tyriam, quam limbus obibat
aureus; ornabant aurata monilia collum
et madidos murra curvum crinale capillos.
Ille quidem iaculo quamvis distantia misso
[55] figere doctus erat, sed tendere doctior arcus.
Tunc quoque lenta manu flectentem cornua Perseus
stipite, qui media positus fumabat in ara,
perculit et fractis confudit in ossibus ora.


Hunc ubi laudatos iactantem in sanguine vultus
[60] Assyrius vidit Lycabas, iunctissimus illi
et comes et veri non dissimulator amoris,
postquam exhalantem sub acerbo vulnere vitam
deploravit Athin, quos ille tetenderat arcus
arripit et mecum tibi sint certamina dixit:
[65] nec longum pueri fato laetabere, quo plus
invidiae, quam laudis habes. Haec omnia nondum
dixerat, emicuit nervo penetrabile telum
vitatumque tamen sinuosa veste pependit.
Vertit in hunc harpen spectatam caede Medusae
[70] Acrisioniades adigitque in pectus: at ille
iam moriens, oculis sub nocte natantibus atra
circumspexit Athin seque acclinavit ad illum
et tulit ad manes iunctae solacia mortis.