MetamorphosesMachine readable text


Metamorphoses
By P. Ovidius Naso
Edited by: Hugo Magnus

Gotha (Germany) Friedr. Andr. Perthes 1892



Perseus Documents Collection Table of Contents



Book 2

Book 3

Book 4

Book 5

Book 6

Book 7

Book 8

Book 9

Book 10

Book 11

Book 12

Book 13

Book 14

Book 15


Funded by The Annenberg CPB/Project

 


Pressit ab his vocem. Nec lenius altera virgo
[765] aestuat, utque celer venias, Hymenaee, precatur.
Quod petit haec, Telethusa timens modo tempora differt,
nunc ficto languore moram trahit, omina saepe
visaque causatur. Sed iam consumpserat omnem
materiam ficti, dilataque tempora taedae
[770] institerant, unusque dies restabat. At illa
crinalem capiti vittam nataeque sibique
detrahit et passis aram complexa capillis
Isi, Paraetonium Mareoticaque arva Pharonque
quae colis et septem digestum in cornua Nilum:
[775] fer, precor inquit opem nostroque medere timori!
Te, dea, te quondam tuaque haec insignia vidi
cunctaque cognovi, sonitum comitantiaque aera
sistrorum, memorique animo tua iussa notavi.
Quod videt haec lucem, quod non ego punior, ecce
[780] consilium munusque tuum est. Miserere duarum
auxilioque iuva! Lacrimae sunt verba secutae.


Visa dea est movisse suas (et moverat) aras,
et templi tremuere fores, imitataque lunam
cornua fulserunt, crepuitque sonabile sistrum.


[785] Non secura quidem, fausto tamen omine laeta
mater abit templo: sequitur comes Iphis euntem,
quam solita est, maiore gradu, nec candor in ore
permanet, et vires augentur, et acrior ipse est
vultus, et incomptis brevior mensura capillis,
[790] plusque vigoris adest, habuit quam femina. Nam quae
femina nuper eras, puer es. Date munera templis
nec timida gaudete fide! Dant munera templis,
addunt et titulum; titulus breve carmen habebat:
DONAPUERSOLVITQUAEFEMINA . VOVERAT . IPHIS


[795] Postera lux radiis latum patefecerat orbem,
cum Venus et Iuno sociosque Hymenaeus ad ignes
conveniunt, potiturque sua puer Iphis Ianthe.

Book 10

Book 10

Orpheus et Eurydice.




Inde per inmensum croceo velatus amictu
aethera digreditur Ciconumque Hymenaeus ad oras
tendit et Orphea nequiquam voce vocatur.
Adfuit ille quidem, sed nec sollemnia verba
[5] nec laetos vultus nec felix attulit omen.
Fax quoque, quam tenuit, lacrimoso stridula fumo
usque fuit nullosque invenit motibus ignes.
Exitus auspicio gravior: nam nupta per herbas
dum nova naiadum turba comitata vagatur,
[10] occidit in talum serpentis dente recepto.


Quam satis ad superas postquam Rhodopeius auras
deflevit vates, ne non temptaret et umbras,
ad Styga Taenaria est ausus descendere porta;
perque leves populos simulacraque functa sepulcro
[15] Persephonen adiit inamoenaque regna tenentem
umbrarum dominum. Pulsisque ad carmina nervis
sic ait: O positi sub terra numina mundi,
in quem reccidimus, quidquid mortale creamur,
si licet et falsi positis ambagibus oris
[20] vera loqui sinitis, non huc, ut opaca viderem
Tartara, descendi, nec uti villosa colubris
terna Medusaei vincirem guttura monstri:
causa viae est coniunx, in quam calcata venenum
vipera diffudit crescentesque abstulit annos.
[25] Posse pati volui nec me temptasse negabo:
vicit Amor. Supera deus hic bene notus in ora est,
an sit et hic, dubito. Sed et hic tamen auguror esse;
famaque si veteris non est mentita rapinae,
vos quoque iunxit Amor. Per ego haec loca plena timoris,
[30] per chaos hoc ingens vastique silentia regni,
Eurydices, oro, properata retexite fata.
Omnia debemur vobis, paulumque morati
serius aut citius sedem properamus ad unam.
Tendimus huc omnes, haec est domus ultima, vosque
[35] humani generis longissima regna tenetis.
Haec quoque, cum iustos matura peregerit annos,
iuris erit vestri: pro munere poscimus usum.
Quod si fata negant veniam pro coniuge, certum est
nolle redire mihi: leto gaudete duorum.


[40] Talia dicentem nervosque ad verba moventem
exsangues flebant animae: nec Tantalus undam
captavit refugam, stupuitque Ixionis orbis,
nec carpsere iecur volucres, urnisque vacarunt
Belides, inque tuo sedisti, Sisyphe, saxo.
[45] Tunc primum lacrimis victarum carmine fama est
Eumenidum maduisse genas. Nec regia coniunx
sustinet oranti nec qui regit ima negare,
Eurydicenque vocant. Umbras erat illa recentes
inter et incessit passu de vulnere tardo.
[50] Hanc simul et legem Rhodopeius accipit Orpheus,
ne flectat retro sua lumina, donec Avernas
exierit valles: aut inrita dona futura.


Carpitur acclivis per muta silentia trames,
arduus, obscurus, caligine densus opaca.
[55] Nec procul afuerunt telluris margine summae:
hic, ne deficeret, metuens avidusque videndi
flexit amans oculos; et protinus illa relapsa est,
bracchiaque intendens prendique et prendere certans
nil nisi cedentes infelix arripit auras.
[60] Iamque iterum moriens non est de coniuge quicquam
questa suo: quid enim nisi se quereretur amatam?
Supremumque vale, quod iam vix auribus ille
acciperet, dixit revolutaque rursus eodem est.


Non aliter stupuit gemina nece coniugis Orpheus,
[65] quam tria qui timidus, medio portante catenas,
colla canis vidit, quem non pavor ante reliquit,
quam natura prior, saxo per corpus oborto;
quique in se crimen traxit voluitque videri
Olenos esse nocens, tuque, o confisa figurae,
[70] infelix Lethaea, tuae, iunctissima quondam
pectora, nunc lapides, quos umida sustinet Ide.


Orantem frustraque iterum transire volentem
portitor arcuerat. Septem tamen ille diebus
squalidus in ripa Cereris sine munere sedit:
[75] cura dolorque animi lacrimaeque alimenta fuere.
Esse deos Erebi crudeles questus, in altam
se recipit Rhodopen pulsumque aquilonibus Haemum.


Tertius aequoreis inclusum piscibus annum
finierat Titan, omnemque refugerat Orpheus
[80] femineam venerem, seu quod male cesserat illi,
sive fidem dederat. Multas tamen ardor habebat
iungere se vati, multae doluere repulsae.
Ille etiam Thracum populis fuit auctor amorem
in teneros transferre mares citraque iuventam
[85] aetatis breve ver et primos carpere flores.