MetamorphosesMachine readable text


Metamorphoses
By P. Ovidius Naso
Edited by: Hugo Magnus

Gotha (Germany) Friedr. Andr. Perthes 1892



Perseus Documents Collection Table of Contents



Book 2

Book 3

Book 4

Book 5

Book 6

Book 7

Book 8

Book 9

Book 10

Book 11

Book 12

Book 13

Book 14

Book 15


Funded by The Annenberg CPB/Project

 

Boreas. Zetes et Calais.




[675] Hic dolor ante diem longaeque extrema senectae
tempora Tartareas Pandiona misit ad umbras.

ORITHYIA AND BOREAS


Sceptra loci rerumque capit moderamen Erechtheus,
iustitia dubium validisne potentior armis.
Quattuor ille quidem iuvenes totidemque crearat
[680] femineae sortis: sed erat par forma duarum.
E quibus Aeolides Cephalus te coniuge felix,
Procri, fuit; Boreae Tereus Thracesque nocebant,
dilectaque diu caruit deus Orithyia,
dum rogat et precibus mavult quam viribus uti.
[685] Ast ubi blanditiis agitur nihil, horridus ira,
quae solita est illi nimiumque domestica vento,
et merito! dixit: quid enim mea tela reliqui,
saevitiam et vires iramque animosque minaces,
admovique preces, quarum me dedecet usus?
[690] Apta mihi vis est: vi tristia nubila pello,
vi freta concutio nodosaque robora verto
induroque nives et terras grandine pulso.
Idem ego cum fratres caelo sum nactus aperto
(nam mihi campus is est), tanto molimine luctor,
[695] ut medius nostris concursibus insonet aether
exsiliantque cavis elisi nubibus ignes.
Idem ego cum subii convexa foramina terrae
supposuique ferox imis mea terga cavernis,
sollicito manes totumque tremoribus orbem.
[700] Hac ope debueram thalamos petiisse, socerque
non orandus erat, vi sed faciendus Erechtheus.


Haec Boreas aut his non inferiora locutus
excussit pennas: quarum iactatibus omnis
adflata est tellus latumque perhorruit aequor.
[705] Pulvereamque trahens per summa cacumina pallam
verrit humum pavidamque metu caligine tectus
Orithyian amans fulvis amplectitur alis.
Dum volat, arserunt agitati fortius ignes.
Nec prius aerii cursus suppressit habenas,
[710] quam Ciconum tenuit populos et moenia raptor.
Illic et gelidi coniunx Actaea tyranni
et genetrix facta est, partus enixa gemellos,
cetera qui matris, pennas genitoris haberent.
Non tamen has una memorant cum corpore natas,
[715] barbaque dum rutilis aberat subnixa capillis,
implumes Calaisque puer Zetesque fuerunt.
Mox pariter pennae ritu coepere volucrum
cingere utrumque latus, pariter flavescere malae.
Ergo ubi concessit tempus puerile iuventae,
[720] vellera cum Minyis nitido radiantia villo
per mare non notum prima petiere carina.

Book 7

Book 7

Iason et Medea.




Iamque fretum Minyae Pagasaea puppe secabant,
perpetuaque trahens inopem sub nocte senectam
Phineus visus erat, iuvenesque Aquilone creati
virgineas volucres miseri senis ore fugarant,
[5] multaque perpessi claro sub Iasone tandem
contigerant rapidas limosi Phasidos undas.
Dumque adeunt regem Phrixeaque vellera poscunt
lexque datur Minyis magnorum horrenda laborum,
concipit interea validos Aeetias ignes
[10] et luctata diu, postquam ratione furorem
vincere non poterat, frustra Medea, repugnas:
nescio quis deus obstat ait; mirumque, nisi hoc est,
aut aliquid certe simile huic, quod amare vocatur.
Nam cur iussa patris nimium mihi dura videntur?
[15] Sunt quoque dura nimis. Cur, quem modo denique vidi,
ne pereat, timeo? quae tanti causa timoris?
Excute virgineo conceptas pectore flammas,
si potes, infelix! Si possem, sanior essem.
Sed trahit invitam nova vis, aliudque cupido,
[20] mens aliud suadet. Video meliora proboque,
deteriora sequor. Quid in hospite, regia virgo,
ureris et thalamos alieni concipis orbis?
Haec quoque terra potest, quod ames, dare. Vivat an ille
occidat, in dis est. Vivat tamen! idque precari
[25] vel sine amore licet: quid enim commisit Iason?
Quem, nisi crudelem, non tangat Iasonis aetas
et genus et virtus? Quem non, ut cetera desint,
ore movere potest? Certe mea pectora movit.
At nisi opem tulero, taurorum adflabitur ore
[30] concurretque suae segeti, tellure creatis
hostibus, aut avido dabitur fera praeda draconi.
Hoc ego si patiar, tum me de tigride natam,
tum ferrum et scopulos gestare in corde fatebor.
Cur non et specto pereuntem oculosque videndo
[35] conscelero? Cur non tauros exhortor in illum
terrigenasque feros insopitumque draconem?
Di meliora velint. Quamquam non ista precanda,
sed facienda mihi. Prodamne ego regna parentis,
atque ope nescio quis servabitur advena nostra,
[40] ut per me sospes sine me det lintea ventis
virque sit alterius, poenae Medea relinquar?
Si facere hoc aliamve potest praeponere nobis,
occidat ingratus. Sed non is vultus in illo,
non ea nobilitas animo est, ea gratia formae,
[45] ut timeam fraudem meritique oblivia nostri.
Et dabit ante fidem, cogamque in foedera testes
esse deos. Quid tuta times? accingere et omnem
pelle moram: tibi se semper debebit Iason,
te face sollemni iunget sibi, perque Pelasgas
[50] servatrix urbes matrum celebrabere turba.
Ergo ego germanam fratremque patremque deosque
et natale solum, ventis ablata, relinquam?
Nempe pater saevus, nempe est mea barbara tellus,
frater adhuc infans: stant mecum vota sororis,
[55] maximus intra me deus est. Non magna relinquam,
magna sequar: titulum servatae pubis Achivae
notitiamque loci melioris et oppida, quorum
hic quoque fama viget, cultusque artesque locorum;
quemque ego cum rebus, quas totus possidet orbis,
[60] Aesoniden mutasse velim; quo coniuge felix
et dis cara ferar et vertice sidera tangam.
Quid, quod nescio qui mediis concurrere in undis
dicuntur montes, ratibusque inimica Charybdis
nunc sorbere fretum, nunc reddere, cinctaque saevis
[65] Scylla rapax canibus Siculo latrare profundo?
Nempe tenens, quod amo, gremioque in Iasonis haerens
per freta longa ferar: nihil illum amplexa verebor
aut, siquid metuam, metuam de coniuge solo.
Coniugiumne vocas speciosaque nomina culpae
[70] imponis, Medea, tuae? Quin adspice, quantum
adgrediare nefas, et, dum licet, effuge crimen.


Dixit, et ante oculos rectum pietasque pudorque
constiterant, et victa dabat iam terga Cupido.


Ibat ad antiquas Hecates Perseidos aras,
[75] quas nemus umbrosum secretaque silva tegebat.
Et iam fortis erat pulsusque resederat ardor,
cum videt Aesoniden exstinctaque flamma reluxit.
Erubuere genae, totoque recanduit ore,
utque solet ventis alimenta adsumere quaeque
[80] parva sub inducta latuit scintilla favilla
crescere et in veteres agitata resurgere vires,
sic iam lentus amor, iam quem languere putares,
ut vidit iuvenem, specie praesentis inarsit.
Et casu solito formosior Aesone natus
[85] illa luce fuit: posses ignoscere amanti.
Spectat et in vultu veluti tum denique viso
lumina fixa tenet nec se mortalia demens
ora videre putat, nec se declinat ab illo.


Ut vero coepitque loqui dextramque prehendit
[90] hospes et auxilium submissa voce rogavit
promisitque torum, lacrimis ait illa profusis:
Quid faciam, video (non ignorantia veri
decipiet, sed amor): servabere munere nostro;
servatus promissa dato. Per sacra triformis
[95] ille deae, lucoque foret quod numen in illo,
perque patrem soceri cernentem cuncta futuri
eventusque suos et tanta pericula iurat.
Creditus accepit cantatas protinus herbas
edidicitque usum, laetusque in tecta recessit.


[100] Postera depulerat stellas aurora micantes:
conveniunt populi sacrum Mavortis in arvum
consistuntque iugis. Medio rex ipse resedit
agmine purpureus sceptroque insignis eburno.
Ecce adamanteis Vulcanum naribus efflant
[105] aeripedes tauri, tactaeque vaporibus herbae
ardent; utque solent pleni resonare camini,
aut ubi terrena silices fornace soluti
concipiunt ignem liquidarum adspergine aquarum,
pectora sic intus clausas volventia flammas
[110] gutturaque usta sonant. Tamen illis Aesone natus
obvius it. Vertere truces venientis ad ora
terribiles vultus praefixaque cornua ferro,
pulvereumque solum pede pulsavere bisulco
fumificisque locum mugitibus impleverant.
[115] Deriguere metu Minyae: subit ille, nec ignes
sentit anhelatos (tantum medicamina possunt),
pendulaque audaci mulcet palearia dextra,
suppositosque iugo pondus grave cogit aratri
ducere et insuetum ferro proscindere campum.


[120] Mirantur Colchi, Minyae clamoribus augent
adiciuntque animos. Galea tum sumit aena
vipereos dentes et aratos spargit in agros.
Semina mollit humus valido praetincta veneno,
et crescunt fiuntque sati nova corpora dentes.
[125] Utque hominis speciem materna sumit in alvo
perque suos intus numeros componitur infans,
nec nisi maturus communes exit in auras,
sic ubi visceribus gravidae telluris imago
effecta est hominis, feto consurgit in arvo,
[130] quodque magis mirum est, simul edita concutit arma.
Quos ubi viderunt praeacutae cuspidis hastas
in caput Haemonii iuvenis torquere parantes,
demisere metu vultumque animumque Pelasgi.
Ipsa quoque extimuit, quae tutum fecerat illum;
[135] utque peti vidit iuvenem tot ab hostibus unum,
palluit et subito sine sanguine frigida sedit;
neve parum valeant a se data gramina, carmen
auxiliare canit secretasque advocat artes.
Ille gravem medios silicem iaculatus in hostes
[140] a se depulsum Martem convertit in ipsos.
Terrigenae pereunt per mutua vulnera fratres
civilique cadunt acie. Gratantur Achivi
victoremque tenent avidisque amplexibus haerent.
Tu quoque victorem complecti, barbara, velles:
[145] obstitit incepto pudor. At complexa fuisses
sed te, ne faceres, tenuit reverentia famae.
Quod licet, adfectu tacito laetaris agisque
carminibus grates et dis auctoribus horum.


Pervigilem superest herbis sopire draconem,
[150] qui crista linguisque tribus praesignis et uncis
dentibus horrendus custos erat arboris aureae.
Hunc postquam sparsit Lethaei gramine suci
verbaque ter dixit placidos facientia somnos,
quae mare turbatum, quae concita flumina sistunt,
[155] somnus in ignotos oculos sibi venit, et auro
heros Aesonius potitur spolioque superbus
muneris auctorem secum, spolia altera, portans
victor Iolciacos tetigit cum coniuge portus.