MetamorphosesMachine readable text


Metamorphoses
By P. Ovidius Naso
Edited by: Hugo Magnus

Gotha (Germany) Friedr. Andr. Perthes 1892



Perseus Documents Collection Table of Contents



Book 2

Book 3

Book 4

Book 5

Book 6

Book 7

Book 8

Book 9

Book 10

Book 11

Book 12

Book 13

Book 14

Book 15


Funded by The Annenberg CPB/Project

Book 15

 

Tages. Cipus.




Et nymphas tetigit nova res, et Amazone natus
haud aliter stupuit, quam cum Tyrrhenus arator
fatalem glaebam mediis adspexit in arvis
[555] sponte sua primum nulloque agitante moveri,
sumere mox hominis terraeque amittere formam
oraque venturis aperire recentia fatis
(indigenae dixere Tagen, qui primus Etruscam
edocuit gentem casus aperire futuros);
[560] utve Palatinis haerentem collibus olim
cum subito vidit frondescere Romulus hastam,
quae radice nova, non ferro stabat adacto
et iam non telum, sed lenti viminis arbor
non exspectatas dabat admirantibus umbras;
[565] aut sua fluminea cum vidit Cipus in unda
cornua (vidit enim) falsamque in imagine credens
esse fidem, digitis ad frontem saepe relatis,
quae vidit, tetigit, nec iam sua lumina damnans
restitit, ut victor domito veniebat ab hoste,
[570] ad caelumque manus et eodem lumina tollens
quiquid ait, superi, monstro portenditur isto,
seu laetum est, patriae laetum populoque Quirini,
sive minax, mihi sit! viridique e caespite factas
placat odoratis herbosas ignibus aras
[575] vinaque dat pateris mactatarumque bidentum,
quid sibi significent, trepidantia consulit exta.
Quae simul adspexit Tyrrhenae gentis haruspex,
magna quidem rerum molimina vidit in illis,
non manifesta tamen. Cum vero sustulit acre
[580] a pecudis fibris ad Cipi cornua lumen,
rex ait, o salve! Tibi enim, tibi, Cipe, tuisque
hic locus et Latiae parebunt cornibus arces.
Tu modo rumpe moras portasque intrare patentes
adpropera! sic fata iubent; namque urbe receptus
[585] rex eris et sceptro tutus potiere perenni.


Rettulit ille pedem torvamque a moenibus urbis
avertens faciem procul a! procul omina dixit
talia di pellant! Multoque ego iustius aevum
exsul agam, quam me videant Capitolia regem!


[590] Dixit et extemplo populumque gravemque senatum
convocat, ante tamen pacali cornua lauro
velat; et aggeribus factis a milite forti
insistit priscosque deos e more precatus
est ait hic unus, quem vos nisi pellitis urbe,
[595] rex erit. Is qui sit, signo, non nomine dicam:
cornua fronte gerit. Quem vobis indicat augur,
si Romam intrarit, famularia iura daturum.
Ille quidem potuit portas inrumpere apertas,
sed nos obstitimus, quamvis coniunctior illo
[600] nemo mihi est. Vos urbe virum prohibete, Quirites,
vel, si dignus erit, gravibus vincite catenis,
aut finite metum fatalis morte tyranni!


Qualia succinctis, ubi trux insibilat eurus,
murmura pinetis fiunt, aut qualia fluctus
[605] aequorei faciunt, siquis procul audiat illos,
tale sonat populus; sed per confusa frementis
verba tamen vulgi vox eminet una quis ille est?,
et spectant frontes praedictaque cornua quaerunt.


Rursus ad hos Cipus quem poscitis inquit, habetis
[610] et dempta capiti, populo prohibente, corona
exhibuit gemino praesignia tempora cornu.
Demisere oculos omnes gemitumque dedere
atque illud meritis clarum (quis credere possit?)
inviti videre caput; nec honore carere
[615] ulterius passi, festam imposuere coronam.
At proceres, quoniam muros intrare vetaris,
ruris honorati tantum tibi, Cipe, dedere,
quantum depresso subiectis bubus aratro
complecti posses ad finem lucis ab ortu,
[620] cornuaque aeratis miram referentia formam
postibus insculpunt, longum mansura per aevum.