MetamorphosesMachine readable text


Metamorphoses
By P. Ovidius Naso
Edited by: Hugo Magnus

Gotha (Germany) Friedr. Andr. Perthes 1892



Perseus Documents Collection Table of Contents



Book 2

Book 3

Book 4

Book 5

Book 6

Book 7

Book 8

Book 9

Book 10

Book 11

Book 12

Book 13

Book 14

Book 15


Funded by The Annenberg CPB/Project

Book 13

 

Memnon.




Non vacat Aurorae, quamquam isdem faverat armis,
cladibus et casu Troiaeque Hecubaeque moveri.
Cura deam proprior luctusque domesticus angit
Memnonis amissi, Phrygiis quem lutea campis
[580] vidit Achillea pereuntem cuspide mater:
vidit, et ille rubor, quo matutina rubescunt
tempora, palluerat, latuitque in nubibus aether.
At non impositos supremis ignibus artus
sustinuit spectare parens, sed crine soluto,
[585] sicut erat, magni genibus procumbere non est
dedignata Iovis lacrimisque has addere voces:


Omnibus inferior, quas sustinet aureus aether
(nam mihi sunt totum rarissima templa per orbem),
diva tamen veni, non ut delubra diesque
[590] des mihi sacrificos caliturasque ignibus aras.
Si tamen adspicias, quantum tibi femina praestem,
tum cum luce nova noctis confinia servo,
praemia danda putes; sed non ea cura neque hic est
nunc status Aurorae, meritos ut poscat honores:
[595] Memnonis orba mei venio, qui fortia frustra
pro patruo tulit arma suo primisque sub annis
occidit a forti, sic vos voluistis, Achille.
Da, precor, huic aliquem, solacia mortis, honorem,
summe deum rector, maternaque vulnera leni.


[600] Iuppiter adnuerat, cum Memnonis arduus alto
corruit igne rogus nigrique volumine fumi
infecere diem (veluti cum flumina natas
exhalant nebulas, nec sol admittitur infra);
atra favilla volat glomerataque corpus in unum
[605] densetur faciemque capit sumitque calorem
atque animam ex igni (levitas sua praebuit alas),
et primo similis volucri, mox vera volucris
insonuit pennis: pariter sonuere sorores
innumerae, quibus est eadem natalis origo,
[610] terque rogum lustrant, et consonus exit in auras
ter plangor: quarto seducunt castra volatu.
Tam duo diversa populi de parte feroces
bella gerunt rostrisque et aduncis unguibus iras
exercent alasque adversaque pectora iactant
[615] inferiaeque cadunt cineri cognata sepulto
corpora seque viro forti meminere creatas.
praepetibus subitis nomen facit auctor: ab illo
Memnonides dictae, cum sol duodena peregit
signa, parentali moriturae voce rebellant.


[620] Ergo aliis latrasse Dymantida flebile visum est:
luctibus est Aurora suis intenta, piasque
nunc quoque dat lacrimas et toto rorat in orbe.