De Motionibus Naturalibus a Gravitate Pendentibus


De Motionibus Naturalibus a Gravitate Pendentibus




Linda Hall Library Collection Table of Contents



ILLUSTRISS. ET EXCELLENTISS. DOMINO D. ANDREÆ CONCUBLET MARCHIONI ARENÆ. IO: ALPHONSUS BORRELLUS. S.

PROOEMIUM AD LECTOREM.

DE MOTIONIBUS NATVRALIBUS A Gravitate pendentibus.
  CAPVT I.
  CAP. II.
  CAP. III.
  CAP. IV.
  CAP. V.
  CAP. VI.
  CAP. VII.
  CAP. VIII.
  CAP. IX.
  CAP. X.
  CAP. XI.
  CAP. XII.
  CAP. XIII.

INDEX


Electronic edition published by Cultural Heritage Langauge Technologies and funded by the . This text has been proofread to a low degree of accuracy. It was converted to electronic form using data entry.

DE MOTIONIBUS NATVRALIBUS A Gravitate pendentibus.

CAP. XII.

   
Cap. 12. de vacui necessitate.

PROP. CCXLVII.

EVidentissima profecto est nedum existentia naturæ corporeæ, sed etiam præcipua eius affectio in definitione tradita. Dicimus enim corpus esse sub stantiam triplicem extensionem, seu dimensionem habentem, & spatium, quod a prædicto corpore occupatur plenum vocare solemus, hoc porro præiudicium pendet ex eo, quod in interna alicuius vasis capacitate poni potest modo terra, modo aqua, aut aliud corpus fluidum, siue densum, & dicimus prædictam capacitatem vasis repleri modo ab vno, modo ab altero corporum prædictorum. Hinc concipimus capacitatem illam vasis esse quid distinctum, & diuersum a corporibus id continenter replentibus.

Iam ex præ concepta pleni natura, & affectione statim percipimus vacui, seu inanis naturam in eo consistere, vt praedicta vasis capacitas careat omnino corpore quolibet a quo repleri poterat. Hoc vero vacuum duplici modo concipi potest, aut enim supponitur entitas quædam incorporea non tamen indiuisibilis, sed extensa, & occupans triplici dimensione vniuersam vasis praedicti capacitatem. Alio modo concipi potest vt mera priuatio corporum, & absolute nihilum. priori modo conceditur a Pythagoricis, Democrito, Epicuro, & ab alijs, ratio vero quæ hanc sententiam suadere, & confirmare videtur, est quia capacitas illa vasis per se sumpta, a qua siue re ipsa,

 Image Size: 240x320 480x640 
960x1280 1440x1920 1920x2560