De Motionibus Naturalibus a Gravitate Pendentibus
Linda Hall Library Collection Table of Contents
ILLUSTRISS. ET EXCELLENTISS. DOMINO D. ANDREÆ CONCUBLET MARCHIONI ARENÆ. IO: ALPHONSUS BORRELLUS. S.
PROOEMIUM AD LECTOREM.
DE MOTIONIBUS NATVRALIBUS A Gravitate pendentibus. CAPVT I. CAP. II. CAP. III. CAP. IV. CAP. V. CAP. VI. CAP. VII. CAP. VIII. CAP. IX. CAP. X. CAP. XI. CAP. XII. CAP. XIII.
INDEX
Electronic edition published by Cultural Heritage Langauge Technologies and funded by the . This text has been proofread to a low degree of accuracy. It was converted to electronic form using data entry.
DE MOTIONIBUS NATVRALIBUS A Gravitate pendentibus. Table of Contents Page 86 of 578
Cap.
4. positiuam leuitatem non dari .
CAP. IV.
HActenus considerauimus grauitatem non omnium corporum fluidorum, sed tantummodo aquæ , hydrargyri, & similium , de quorum ponderositate nemo dubitat, manifeste enim deorsum tendunt , atque descendunt .
difficultas vertitur circa reliqua corpora , quæ sursum ascendere videntur , vt sunt ligna , & alia corpora , quæ in aqua sursum ascendunt , in his enim grauitatem ponere , videtur contra communem conceptum ; nihilominus cum melioris notæ Philosophis ostendere conabimur omnia corpora fluida elementaria grauitatem habere , leuitatem vero positiuam absolute in natura non dari , itaque ostendendum est omnia corpora elementaria habere vim se se vniendi ad efformandum nostrum Systema , scilicet habere facultatem motiuam descendendi versus centrum globi terrestris , & huiusmodi vis vocatur grauitas.
Et primo loco examinabimus argumenta Aristotelis facta contra Platonem , & Democritum prædictæ sententiæ assertores , postea ad examen reuocabimus rationes eiusdem Aristotelis , quibus leuitatem positiuam statuere conatur .
Tertio loco afferam demonstrationes , quibus euincitur non dari leuitatem positiuam; & tandem considerabo ea omnia , quæ passim a melioribus Peripateticis conCap.
Image Size: 240x320 480x640 960x1280 1440x1920 1920x2560