IO: ALPHONSI BORELLI
CAPVT I.
EVidentissimum est motus corporum sublunarium fieri debere in aliquo spatio, quod minime impleri & occupari debet a corporibus duris, consistentibus, & omnino continuis, propterea quod duo corpora se mutuo penetrare nequeunt, igitur necesse est ut spatium, in quo corpus aliquod moveri debet, aut sit omnino vacuum, vel saltem occupetur ab aliquo corpore distrahibili, & fluido, vel in particulas subdiviso, quod nimirum facile expelli possit e suo loco, ut subintranti corpori, quod moveri debet locum cedat.
ab hisc fluidis corporibus regio ista terram ambiens occupatur, ut ab aqua, aere, & igne, in quibus fiunt motiones corporum sublunarium.
De ipsis porro naturalibus motionibus corporum, quae in medio fluido fiunt, scilicet qua ratione, & quaCap.