re corpora varias magnitudine, pondera, & diversas figuras habentia, moveantur maiori, aut minori velocimte, certa quadam proportione in medio fluido, nemo ( quod sciam) differuit.
Igitur hanc physico-mechanices partem hactenus desideratam exponere, ac supplere animus est; sed ne fastidiosa repetitione earum rerum, quæ ab alijs tradita sunt, lectores de tineam, supponam ea omnia, quæ in elementis mechanicis tradita sunt de natura libræ, vectis, trochleæ, & de reliquis ab hisce instrumentis pendentibus, eorumque naturam participantibus.
afferam tantummodo aliqua quæ præcipuum vsum habent in hac doctrina de naturalibus corporum motionibus, non de omnibus, sed de ijs solum modo, quæ a vi motiua gravitatis pendent.
CAP. II.
SUbtilissime, &
præclare Archimedes egit de insidentibus humido, idipsum
poste a alia methodo Galileus, & Steuinus demonstiatunt, cum
veritas innumeris modis confirmari possit, ipse vero, non genio variandi, novas earumdem propositionum demonstrationes via longe diversa procedendo, excogitaui, & attnli, sed quia hæ valde conducunt ad ea quæ posterius a nobis expliconda sunt.
at prius aliquæ hypotheses sunt præmittendæ.