Suppono primo quod quodlibet corpus, siue densum, siue fluidum, ex ijs quæ globum terra-queum componunt, grave est, exercetque vim seu conatum fuæ gravitatis, etiam si in fluido sibi aut homogeneo, aut non, constituatur.
hoc autem suo loco evidentissimis rationibus, ac experimentis confirmabitur.
Secundo loco suppono vim, seu conatum, quo fluida nituntur sese unire sphæræ terra queæ, effici per lineas perpendiculares ad superficiem horizontis.
& hoc patet quia quodlibet grave naturali instinctu conatur ad centrum terræ accedere via brevissima, igitur directio prædicti motus, seu conatus compressiuus efficietur per semidiametros eiusdem terræ, hæ vero perpendiculares sunt ad superficiem horizontalem, quæ sphærice ipsam terram comprehendit, igitur manifestum est quod motus seu conatus compressiuus omnium partium fluidi per lineas ad horizontem perpendiculares efficitur.
Tertio quod libet corpus grave est impossibile ut moveatur motu spontaneo, & naturali, quando ad centrum telluris minime approximari potest.
hoc manifestum est quia cum omnes partes terrenæ ut graves naturali instinctu ad terræ centrum accedere conenCap.