De Motionibus Naturalibus a Gravitate Pendentibus


De Motionibus Naturalibus a Gravitate Pendentibus




Linda Hall Library Collection Table of Contents



ILLUSTRISS. ET EXCELLENTISS. DOMINO D. ANDREÆ CONCUBLET MARCHIONI ARENÆ. IO: ALPHONSUS BORRELLUS. S.

PROOEMIUM AD LECTOREM.

DE MOTIONIBUS NATVRALIBUS A Gravitate pendentibus.
  CAPVT I.
  CAP. II.
  CAP. III.
  CAP. IV.
  CAP. V.
  CAP. VI.
  CAP. VII.
  CAP. VIII.
  CAP. IX.
  CAP. X.
  CAP. XI.
  CAP. XII.
  CAP. XIII.

INDEX


Electronic edition published by Cultural Heritage Langauge Technologies and funded by the . This text has been proofread to a low degree of accuracy. It was converted to electronic form using data entry.

DE MOTIONIBUS NATVRALIBUS A Gravitate pendentibus.

   
Cap. 5. de ae ris grauitate æquilibrio, structura, & vi elateria eius.
statum dilatatum, rarumque redigentur, vt videmus in ijs serpentibus puerorum ex tenuissimo æneo filo confectis, scilicet spiraliter reuolutis ad modum cochleæ, in ijsque facta compressione spatium eorum maxime imminuitur, at postmodum raritatem suam denuo repetunt. Et hac quidem figura assignata aeri facile saluantur phænomena omnia, quæ in ipso aere obseruantur, de quibus sigillatim suis in locis peculiariter agemus.
Nullam Attractionem, nec Vim Tractiuam in Natura dari.


CAP. VI.

NIl frequentius apud Medicos, & Philosophos reperitur, quam nomen qualitatis, seu virtutis attractiuæ, quæ licet magno fastu, & supercilio proferatur, nil profecto absurdius reperies, si attente perpendas quid nomine attractionis intelligant. Aiunt igitur manifeste constare in natura attractionem dari, vt videre est in magnete, qui ferrum ad se trahit, pariterque electrica omnia corpora festucas exiguas magno impetu ad se adducunt, sic pariter calorem, & dolorem in aliqua determinata parte animalis excitatum, vt in manu v. g. vel crure, attrahere a partibus longinquis nedum sanguinem, sed etiam humores cæteros aiunt; non secus cucurbitulæ medicæ folles, & alia instrumenta pneumatica dum aerem exugunt, attrahunt quoque humores adnexos; quia veCap.

 Image Size: 240x320 480x640 
960x1280 1440x1920 1920x2560